1 | Quaeritur utrum qui baptizati sunt illo tempore quo scriptum est Dominum per discipulos suos baptizasse plures quam Ioannes, acceperint Spiritum sanctum. Alio enim loco Evangelii sic dicitur: Spiritus enim nondum erat datus, quia Iesus nondum erat clarificatus [Id., VII, 39]. Et facillime quidem ita respondetur, quod Dominus Iesus, qui etiam mortuos suscitabat, poterat neminem illorum mori sinere, donec post eius clarificationem, id est, resurrectionem a mortuis et ascensionem in coelum, acciperent Spiritum sanctum. Sed occurrit animo latro ille cui dictum est, Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso; qui nec ipsum Baptismum acceperat . Quanquam Cornelius, et qui cum eo ex Gentibus crediderant, Spiritum sanctum etiam priusquam baptizarentur acceperint [Act. X, 44, 47]: non tamen video quomodo et ille latro sine Spiritu sancto dicere potuerit, Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum [Luc. XXIII, 43, 42]. Nemo enim dicit, Dominus Iesus, ait Apostolus, nisi in Spiritu sancto [I Cor. XII, 3]. Cuius fidei fructum ipse Dominus monstravit dicens, Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. Quomodo ergo ineffabili potestate dominantis Dei atque iustitia deputatum est etiam Baptisma credenti latroni, et pro accepto habitum in animo libero, quod in corpore crucifixo accipi non poterat sic etiam Spiritus sanctus latenter dabatur ante Domini clarificationem; post manifestationem autem divinitatis eius manifestius datus est. Et hoc dictum est, Spiritus autem nondum erat datus: id est, nondum sic apparuerat, ut omnes eum datum esse faterentur. Sicut etiam Dominus nondum erat clarificatus inter homines, sed tamen clarificatio eius aeterna nunquam esse destitit. Sicut et adventus eius ea ipsa dicitur demonstratio in carne mortali. Nam illuc venit, ubi erat: quia in sua propria venit; et, in hoc mundo erat, et mundus per ipsum factus est [Ioan. I, 11, 10]. Sicut ergo Domini adventus intelligitur demonstratio corporalis, tamen ante hanc demonstrationem ipse in omnibus Prophetis sanctis tanquam Dei Verbum et Dei Sapientia locutus est: sic et adventus Spiritus sancti demonstratio Spiritus sancti est ipsis etiam oculis carneis, quando visus est ignis divisus super eos, et coeperunt loqui linguis [Act. II, 3, 4]. Nam si non erat in hominibus Spiritus sanctus ante Domini visibilem clarificationem, quomodo dicere potuit David, Et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me [Psal. L, 13]? Aut quomodo impleta est Elisabeth et Zacharias vir eius ut prophetarent, et Anna, et Simeon, de quibus omnibus scriptum est quod impleti Spiritu sancto, illa quae in Evangelio legimus dixerint [Luc. I, 41-45, 60] [-79, et II, 25-38]? Ut autem quaedam latenter, quaedam vero per creaturam visibilem visibiliter Deus operetur, pertinet ad gubernationem providentiae, qua omnes divinae actiones locorum temporumque ordine ac distinctione pulcherrima peraguntur, cum ipsa divinitas nec teneatur nec migret locis, nec tendatur varieturve temporibus. Quomodo autem ipse Dominus secum habebat utique Spiritum sanctum in ipso homine quem gerebat, quando ut baptizaretur venit ad Ioannem, et tamen posteaquam baptizatus est, descendere in eum Spiritus sanctus visus est in columbae specie [Matth. III, 13-16]: sic intelligendum est et ante manifestum et visibilem adventum Spiritus sancti quoscumque homines sanctos eum latenter habere potuisse. Ita sane hoc diximus, ut intelligamus etiam ista ipsa visibili demonstratione Spiritus sancti, qui adventus eius dicitur, ineffabili modo largius in hominum corda vel etiam incogitabili plenitudinem eius infusam. |