Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO LXI. De eo quod scriptum est in Evangelio, turbas Dominum in monte pavisse de quinque panibus.
1 | Quinque panes hordeacei, quibus in monte Dominus turbas pavit, significant veterem legem: sive quia nondum spiritualibus, sed adhuc carnalibus data est, id est, quinque corporis sensibus deditis; nam et ipsae turbae quinque millia hominum fuerunt [Ioan. VI, 9-13]: sive quia per Moysen lex ipsa data est; Moyses enim quinque libros scripsit. Et quod hordeacei erant panes, bene significant, vel ipsam legem, quae ita data erat, ut in ea vitale animae alimentum corporalibus sacramentis obtegeretur; hordei enim medulla tenacissima palea tegitur: vel ipsum populum nondum exspoliatum carnali desiderio, quod tanquam palea cordi eius inhaerebat; id est, nondum corde circumcisum, ita ut nec trituratione tribulationum, cum per deserta quadraginta annis duceretur, intellectu revelato carnalia integumenta deponeret, sicut nec hordeum areae tritura illo paleari tegmine exuitur. Itaque illi populo congruenter lex talis data est. |
2 | Duo autem pisces, qui saporem suavem pani dabant, duas illas personas videntur significare, quibus populus ille regebatur, ut per eas conciliorum moderamen acciperet; regiam scilicet et sacerdotalem, ad quas etiam sacrosancta illa unctio pertinebat : quarum officium erat procellis ac fluctibus popularibus nunquam frangi atque corrumpi, et violentas turbarum contradictiones tanquam adversantes undas saepe disrumpere, interdum eis custodita sua integritate cedere; prorsus more piscium tanquam in procelloso mari, sic in turbulenta populi administratione versari. Quae tamen duae personae Dominum nostrum praefigurabant. Ambas enim solus ille sustinuit, et non figurate, sed proprie solus implevit. Nam et rex noster est Dominus Iesus Christus, qui nobis pugnandi et vincendi demonstravit exemplum; in carne mortali peccata nostra suscipiens, tentationibus inimici neque illecebrosis neque terribilibus cedens: postremo exuens se carne, principatus et potestates exspolians fiducialiter, et triumphans eas in semetipso [Coloss. II, 15]. Itaque ipso duce ab oneribus et laboribus huius peregrinationis nostrae tanquam ab Aegypto liberamur, et persequentia nos peccata sacramento Baptismatis nobis evadentibus obruuntur: et quamdiu in spe sumus eius promissionis, quam nondum videmus, tanquam per deserta ducimur, consolante nos in sanctis Scripturis verbo Dei, sicut illos manna de coelo; et eodem ipso duce in Ierusalem coelestem, tanquam in terram promissionis introduci nos posse praesumimus, et in aeternum ibi regente ipso et custodiente servari. Ita Dominus noster Iesus Christus ostenditur rex noster. Ipse est etiam sacerdos noster in aeternum secundum ordinem Melchisedech [Psal. CIX, 4], qui se ipsum obtulit holocaustum pro peccatis nostris, et eius sacrificii similitudinem celebrandam in suae passionis memoriam commendavit; ut illud quod Melchisedech obtulit Deo [Gen. XIV, 18], iam per totum orbem terrarum in Christi Ecclesia videamus offerri. Ergo quoniam rex noster peccata nostra suscepit, ut nobis pugnandi et vincendi demonstraret exemplum, eorumdem peccatorum susceptionem regiamque personam Matthaeus evangelista significans, generationem eius quae est secundum carnem ab Abraham suscipiens, qui pater est populi fidelis, et successionem prolis deorsum versus enumerans pervenit ad David, in quo regni stabilimentum manifestissimum apparet; atque inde per Salomonem, natum de illa in qua pater eius peccaverat, stirpem regiam prosecutus usque ad generationem Domini perducit [Matth. I, 1-17]. Lucas vero alius evangelista, quoniam et ipse generationem Domini, quae secundum carnem est, sed in sacerdotali persona explicandam suscepit, ad quam personam pertinet mundatio et abolitio peccatorum, non a principio libri, sicut Matthaeus, sed ab illo loco ubi baptizatus est Iesus, ubi peccatorum nostrorum mundationem praefiguravit, incipit parentum eius originem gradatim prosequi; neque deorsum versus, sicut ille qui eum ad susceptionem peccatorum tanquam descendentem ostendebat, sed sursum versus, tanquam is qui eum post abolitionem peccatorum tanquam ascendentem insinuabat; nec eos parentes, quos ille nominans [Luc. III, 23-38]. Alia enim erat origo sacerdotalis, quae per unum ex filiis David, sicuti essolet, de tribus sacerdotali matrimonium sortientem, effecerat ut Maria de utraque tribu, id est, de regia et sacerdotali cognationem duceret. Nam et quando censiti sunt Ioseph et Maria, scriptum est eos fuisse de domo, id est de genere David [Id. II, 4]. Et Elisabeth, quae nihilominus cognata Mariae scribitur, erat de tribu sacerdotali [Id. I, 36, 5]. Sicut autem Matthaeus, qui tanquam descendentem ad suscipienda peccata nostra regem Christum insinuat, per Salomonem a David descendit; quia Salomon de illa in qua David peccaverat, natus est: ita Lucas, qui tanquam ascendentem post abolitionem peccatorum sacerdotem Christum insinuat, per Nathan ascendit ad David; quia Nathan propheta missus fuerat, cuius correptione David ipsius peccati abolitionem poenitendo impetravit [II Reg. XII, 1, 13] . Itaque posteaquam transiit Lucas personam David, non dissonat a Matthaeo in nominibus generatorum. Nam eos nominat ascendens a David usque ad Abraham, quos ille descendens ab Abraham usque ad David. A David enim in duas familias, regiam et sacerdotalem, origo illa distributa est, quarum duarum familiarum, sicut dictum est, regiam descendens Matthaeus, sacerdotalem ascendens Lucas secutus est: ut Dominus noster Iesus Christus rex et sacerdos noster, et cognationem duceret de stirpe sacerdotali, et non esset tamen de tribu sacerdotali, hoc est, de tribu Levi; sed esset de tribu Iuda, hoc est, de tribu David, ex qua tribu nemo intendit altari. Ideo et filius David maxime dicitur secundum carnem, quia et Lucas ascendens, et Matthaeus descendens, in David sibi obviam facti sunt. Oportebat enim ut evacuaturus sacrificia, quae secundum ordinem Aaron in levitico sacerdotio fiebant, non esset de tribu Levi, ne ad ipsam tribum, et ad ipsum sacerdotium quod temporaliter umbra erat futuri, pertinere videretur mundatio peccatorum, quam Dominus oblatione holocausti sui, quod in veteri sacerdotio figurabatur, implevit: et holocausti eius imaginem ad memoriam passionis suae in Ecclesia celebrandam dedit, ut esset sacerdos in aeternum, non secundum ordinem Aaron, sed secundum ordinem Melchisedech [Hebr. VI, 20]. Cuius rei sacramentum diligentius adhuc considerari potest. Sed propter duos pisces, in quibus duas personas, regiam et sacerdotalem figuratas esse diximus, hactenus hinc tractatum esse sufficiat. |
3 | Quod autem super fenum turba illa discubuit, significat eos qui Testamentum Vetus acceperant; quia regnum eis temporale et Ierusalem temporalis promittebatur, in spe carnali collocatos fuisse. Omnis enim caro fenum, et claritas hominis ut flos feni [Isai. XL, 6]. Quod autem de reliquiis fragmentorum duodecim cophini buccellarum repleti sunt, significabat de ipsius Legis adapertione et disputatione, quam Iudaei reliquerant et deseruerant, repletos fuisse discipulos Domini, in quibus duodenarius numerus principatum tenet. Nondum enim erat scriptura Novi Testamenti, quando Dominus, quasi frangendo et aperiendo quod durum et clausum erat in Lege, discipulos implevit, cum eis post resurrectionem aperuit Scripturas veteres, incipiens a Moyse et omnibus Prophetis, interpretans illis in omnibus Scripturis quae de ipso erant. Nam et tunc eum duo illorum in panis fractione cognoverunt [Luc. XXIV, 27-31]. |
4 | Et ideo secunda pastio populi, quae de septem panibus facta est, ad Novi Testamenti praedicationem recte intelligitur pertinere. Non enim ab aliquo evangelista dictum est quod isti panes hordeacei fuerint, sicut de illis quinque dixit Ioannes. Haec ergo pastio de panibus septem ad gratiam pertinet Ecclesiae, quae notissima illa septenaria sancti Spiritus operatione refecta cognoscitur. Et ideo non hic duo pisces fuisse scribuntur, sicut in veteri lege, ubi duo soli ungebantur, rex et sacerdos; sed pauci pisces, id est, qui primi Domino Iesu Christo crediderunt, et in eius nomine uncti sunt, et missi ad praedicandum Evangelium, et ad sustinendum turbulentum mare huius saeculi, ut pro ipso magno pisce, id est, pro Christo legatione fungerentur, sicut Paulus apostolus dicit [II Cor. V, 20]. Neque in ipsa turba quinque millia hominum fuerunt, sicut illic, ubi carnales legem accipientes, id est, quinque sensibus carnis dediti significantur; sed quatuor millia potius, quo numero significantur spirituales, propter quatuor animi virtutes, quibus in hac vita spiritualiter vivitur, prudentiam, temperantiam, fortitudinem, et iustitiam. Quarum prima est cognitio rerum appetendarum et fugiendarum: secunda, refrenatio cupiditatis ab iis quae temporaliter delectant: tertia, firmitas animi adversus ea quae temporaliter molesta sunt: quarta, quae per caeteras omnes diffunditur, dilectio Dei et proximi. |
5 | Sane et ibi quinque millia hominum, et hic quatuor millia exceptis mulieribus et pueris fuisse memorantur [Matth. XV, 34-38]: quod mihi videtur ad hoc pertinere, ut intelligamus et in populo Veteris Testamenti fuisse quosdam infirmos ad implendam iustitiam quae secundum legem est, in qua iustitia apostolus Paulus sine querela se conversatum esse dicit [Philipp. III, 6]; fuisse item alios qui facile seducerentur in cultum idolorum. Quae duo genera, id est, infirmitatis et erroris, mulierum et puerorum nominibus figurata sunt. Infirmus est enim mulierum sexus ad actiones, et facilis ad lusum pueritia. Quid autem lusui puerili tam simile est, quam idola colere; quando et Apostolus ad hoc retulit hoc genus superstitionis, cum ait, Neque idolis servientes, quemadmodum quidam eorum, sicut scriptum est, Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere [I Cor. X, 7]? Mulieribus ergo similes erant, qui in laboribus exspectationis, quo usque ad promissa Dei pervenirent, non viriliter perseverantes tentaverunt Deum: pueris autem, qui sederunt manducare et bibere, et surrexerunt ludere. Non solum autem ibi, sed etiam in populo Novi Testamenti qui non perdurant occurrere in virum perfectum [Ephes. IV, 13], vel infirmitate virium, vel mentis levitate, mulieribus et pueris comparandi sunt. Nam illis dicitur, Si tamen initium substantiae eius usque in finem firmum retineamus [Hebr. III, 14]; illis autem, Nolite pueri effici sensibus, sed malitia infantes estote, ut sensibus perfecti sitis [I Cor. XIV, 20]. Et ideo neque in Vetere, neque in Novo Testamento tales admittuntur ad numerum; sed sive ibi quinque millia, sive hic quatuor millia, exceptis mulieribus et pueris fuisse dicuntur [Matth. XIV, 21, ] [et XV, 38]. |
6 | Quamvis vero et illic et hic propter ipsum Christum, qui assidue in Scripturis mons appellatur, ut congruenter in monte uterque populus pasceretur; hic tamen non in feno discumbitur, sed in terra. Ibi enim celsitudo Christi propter carnales homines et Ierusalem terrenam carnali spe et desiderio tegitur: hic autem remota omni cupiditate carnali, convivas Novi Testamenti, spei permanentis firmamentum, tanquam ipsius montis soliditas, nullo feno interposito continebat. |
7 | Et quoniam rectissime dicit Apostolus, Prius autem quam veniret fides, sub Lege custodiebamur [Galat. III, 23]; hoc significare videtur et Dominus, cum dicit de his quos quinque panibus pasturus erat, Non opus habent ire; sed date illis vos manducare [Matth. XIV, 16]. Sub his autem verbis figuraliter tanquam custodiendi detinentur, cum hoc admonuissent discipuli, ut dimitteret eos. Huius vero turbae, quae ad septem panes pertinet, ultro se misereri dixit, quod iam tertius dies esset, ex quo ei ieiuni haesissent. In toto enim saeculo generis humani tertium tempus est, quo fidei christianae gratia data est. Primum est ante Legem, secundum sub Lege, tertium sub Gratia. Et quoniam quartum adhuc restat, quo ad plenissimam pacem Ierusalem coelestis venturi sumus, quo tendit quisquis recte credit in Christum; propterea se dicit turbam illam reficere Dominus, ne deficiant in via. Ista enim dispensatio , qua nobis Dominus temporaliter et visibiliter in homine apparere dignatus est, et dedit nobis pignus Spiritum sanctum, cuius operatione septenaria vegetaremur, apostolica auctoritate quasi paucorum piscium sapore coniuncto: haec ergo dispensatio quid aliud agit, nisi ut ad palmam supernae vocationis sine defectu virium pervenire possimus? Per fidem enim ambulamus, et non per speciem [II Cor. V, 5, 7]. Et ipse apostolus Paulus nondum se dicit comprehendisse regnum Dei, Sed ea quae retro sunt oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor, inquit, ad palmam supernae vocationis. Verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus [Philipp. III, 13-16]; quia tertio die Domino adhaerentes et ab illo pasti, non deficiemus in via. |
8 | Etiam hic sane perveniri ad comedendi finem non potuit, sed relictae sunt escae. Non enim frustra de futuro dictum est, Putasne, veniens Filius hominis inveniet fidem super terram [Luc. XVIII, 8]? Et credo ita futurum, propter mulieres et pueros. Sed tamen septem sportas reliquiae fragmentorum impleverunt, ad quas Ecclesia septiformis, quae in Apocalypsi etiam describitur [Apoc. I, 4], pertinet, id est, omnis qui perseveraverit usque in finem. Ille enim qui dixit, Putasne, veniens Filius hominis inveniet fidem super terram? significavit quidem in extremo convivii relinqui posse et deseri escas suas: sed quoniam ipse item dixit, Qui perseveraverit usque in finem , hic salvus erit [Matth. XXIV, 13]; significavit non defuturam Ecclesiam, quae septenario numero eosdem septem panes abundantius recipiat, et latitudine cordis , quae ipsam perseverantiam in sportis videtur significare, contineat. |