1 | Sicut scire Deus dicitur, etiam cum scientem facit, sicut scriptum est, Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligatis eum [Deut. XIII, 3]. Non enim sic dictum est hoc, quasi nesciat Deus: sed ut ipsi sciant quantum in Domini dilectione profecerint; quod, nisi tentationibus quae accidunt, non plene ab hominibus agnoscitur. Et ipsum Tentat, pro eo positum est, quod tentari sinit. Sic et cum dicitur nescire, aut pro eo dicitur, quod non approbat; id est, in disciplina et doctrina sua non agnoscit, sicut dictum est, Nescio vos [Matth. XXV, 12]: aut pro eo quod utiliter nescientes facit, quod scire inutile est. Ideo bene accipitur, id quod dictum est, solum scire Patrem, si dictum esse quia facit Filium scire: et quod dictum est, nescire Filium, sic dictum esse quia facit nescire homines, id est, non prodit eis quod inutiliter scirent. |