2 | Interrogatus igitur Dominus noster secreto a discipulis de consummatione saeculi, inter multa alia quae locutus est, hoc quoque dixit: Tunc simile aestimabitur regnum coelorum decem virginibus, quae acceperunt lampades suas, et venerunt obviam sponso. Quinque autem ex eis erant fatuae, et quinque prudentes. Sed quinque fatuae acceptis lampadibus suis, non sumpserunt oleum secum: prudentes autem acceperunt oleum secum in vasis suis cum lampadibus. Tardante autem sponso, dormitaverunt omnes, et dormierunt. Media autem nocte clamor factus est: Ecce sponsus venit, surgite obviam ei. Tunc surrexerunt virgines illae, et aptaverunt lampades suas. Et dixerunt illae stultae ad sapientes: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur. Responderunt autem sapientes, dicentes: Ne forte non sufficiat nobis et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis. Et dum irent emere, venit sponsus; et quae paratae erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est ianua. Novissime autem veniunt et reliquae virgines, dicentes: Domine, Domine, aperi nobis. At ille respondens ait: Amen dico vobis, nescio vos. Vigilate ergo, quia nescitis diem, neque horam [Matth. XXV, 1 13]. Decem utique virginum quod quinque admittuntur, quinque excluduntur, bonorum et malorum discretionem significat . Quapropter si virginitatis nomen honorabile est, cur receptis exclusisque commune est? Deinde quid sibi vult numerus in utraque parte quinarius? Quid autem significat oleum, mirum videtur. Item quod sapientes petentibus non communicant: cum et invidere fas non sit eas quae ita perfectae sunt, ut a sponso recipiantur, quo nomine nullo dubitante Dominus noster Iesus Christus significatur; et misericordes esse oporteat ad praestandum ex eo quod habent, praescribente illa sententia eiusdem Domini dicentis, Omni poscenti te, tribue [Luc. VI, 30]. Quid est autem quod possit dando non sufficere utrisque? Haec maxime augent quaestionis difficultatem: quanquam et caetera diligenter considerata, ut omnia in unam rationem concurrant, nihilque in unam partem dicatur quod impediat aliam, magna cautio adhibenda est. |
3 | Videntur itaque mihi quinque virgines significare quinquepartitam continentiam a carnis illecebris. Continendus est enim animi appetitus a voluptate oculorum, a voluptate aurium, a voluptate olfaciendi, gustandi, tangendi. Sed quia ista continentia partim coram Deo fit, ut illi placeatur in interiori gaudio conscientiae; partim coram hominibus tantum, ut gloria humana capiatur; quinque dicuntur sapientes, et quinque stultae: utraeque tamen virgines, quia utraque continentia est, quamvis diverso fomite gandeat. Lampades autem sunt, quia manibus gestantur, opera quae secundum continentiam istam fiunt. Dictum est autem, Luceant opera vestra coram hominibus [Matth. V, 16]. Omnes vero acceperunt lampades suas, et venerunt obviam sponso. Intelligendum est ergo Christi nomine censeri de quibus agitur. Non enim possunt qui christiani non sunt, sponso Christo venire obviam. Sed quinque fatuae acceptis lampadibus suis, non sumpserunt oleum secum. Multi enim quamvis de Christi bonitate plurimum sperent, gaudium tamen non habent, dum continenter vivunt , nisi in laudibus hominum. Non ergo habent oleum secum. Nam ipsam laetitiam oleo significari arbitror. Propterea unxit, inquit, te Deus, Deus tuus oleo exsultationis [Psal. XLIV, 8]. Qui autem non propterea gaudet, quia Deo intrinsecus placet, non habet oleum secum. Prudentes autem acceperunt secum oleum in vasis suis cum lampadibus, id est, laetitiam bonorum operum in corde atque conscientia posuerunt; sicut Apostolus monet: Probet autem se homo, inquit, et tunc in semetipso habebit gloriam, et non in altero [Galat. VI, 4]. Tardante vero sponso dormitaverunt omnes: quia ex utroque genere continentium hominum, sive eorum qui coram Deo exsultant, sive eorum qui in laudibus hominum acquiescunt, moriuntur hoc intervallo temporis, donec sub adventu Domini fiat resurrectio mortuorum. Media autem nocte, id est, nullo sciente aut sperante; quippe cum ipse Dominus dicat, De die autem illa et hora nemo scit [Matth. XXIV, 36]; et Apostolus Dies Domini tanquam fur in nocte, ita veniet [I Thess. V, 2]: ex quo significatur eum penitus latere, cum venerit: clamor factus est, Ecce sponsus venit, surgite obviam ei. In ictu oculi et in novissima tuba omnes resurgemus [I Cor. XV, 52]. Ergo surrexerunt omnes virgines illae, et aptaverunt lampades suas, id est, rationes reddendas operum suorum. Oportet enim nos exhiberi ante tribunal Christi, ut illic recipiat unusquisque quod gessit in corpore, sive bonum, sive malum [II Cor. V, 10]. Et dixerunt stultae ad sapientes: Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostrae exstinguuntur. Quorum enim facta aliena laude fulciuntur, eadem subtracta deficiunt; et de consuetudine id semper inquirit , unde gaudere animus solet. Itaque hominum, qui corda non vident, testimonium volunt habere apud Deum, qui cordis inspector est. Sed quid responderunt sapientes? Ne forte non sufficiat nobis et vobis. Unusquisque enim pro se rationem reddet, nec alieno testimonio quisquam adiuvatur apud Deum, cui secreta cordis apparent; et vix sibi quisque sufficit, ut ei testimonium perhibeat conscientia sua. Quis enim gloriabitur mundum se habere cor [Prov. XX, 9]? Inde est quod Apostolus ait: Mihi autem minimum est, ut a vobis iudicer, aut ab humano die; sed neque memetipsum iudico [I Cor. IV, 3]. Quapropter cum de seipso quisque aut non omnino aut vix possit veram ferre sententiam, quomodo potest de alio iudicare, cum sciat nemo quid agatur in homine, nisi spiritus hominis [Id. II, 11]? Ite magis ad vendentes, et emite vobis. Non consilium dedisse putandae sunt, sed crimen earum ex obliquo commemorasse. Vendunt enim oleum adulatores, qui sive falsa, sive ignorata laudando, animas in errorem mittunt, et eis vana gaudia tanquam fatuis conciliando, aliquam de his mercedem, sive ciborum, sive pecuniae, sive honoris, sive alicuius commodi temporalis accipiunt, non intelligentibus quod dictum est, Qui vos felices dicunt, in errorem vos mittunt [Isai. III, 12]. Melius est autem obiurgari a iusto, quam a peccatore laudari. Emendabit me, inquit, iustus in misericordia, et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum [Psal. CXL, 5]. Ite ergo magis ad vendentes, et emite vobis; id est, videamus nunc quid vos adiuvant, qui vobis laudes vendere consueverunt, et vos in errorem inducere, ut non coram Deo, sed ab hominibus gloriam quaereretis. Euntibus autem illis emere, venit sponsus; id est, inclinantil is se illis in ea quae foris sunt et solitis gaudere quaerentibus, quia gaudia interna non noverant, venit ille qui iudicat: et quae paratae erant; id est, quibus bonum coram Deo testimonium conscientia perhibebat, intraverunt cum eo ad nuptias; id est, ubi munda animo puro et perfecto sempiternoque Dei Verbo fecundanda copulatur. Et clausa est ianua, id est, receptis illis qui sunt in angelicam vitam immutati . Omnes enim, inquit, resurgemus, sed non omnes immutabimur [I Cor. XV, 51]: clausus est aditus ad regnum coelorum. Non enim post iudicium patet precum aut meritorum locus. Novissime autem veniunt et reliquae virgines, dicentes: Domine, Domine, aperi nobis. Non dictum est quod emerint oleum; et ideo intelligendae sunt, nullo iam remanente de alienis laudibus gaudio, in angustiis et magnis afflictionibus redire ad implorationem Dei. Sed magna est eius severitas post iudicium, cuius ante iudicium ineffabilis misericordia praerogata est. Itaque respondens ait, Amen dico vobis quod nescio vos: ex illa scilicet regula, qua non habet ars Dei, hoc est sapientia Dei, ut intrent in gaudium eius, qui non coram Deo, sed ut placerent hominibus, visi sunt aliquid secundum praecepta eius operari. Atque ita concludit: Vigilate ergo, quia nescitis diem neque horam. Non modo illius ultimi temporis, quo venturus est sponsus, sed suae quisque diem dormitionis et horam nescit. Quisquis autem paratus est usque ad somnum, id est, usque ad mortem quae omnibus debetur, paratus etiam invenietur cum illa vox media nocte sonuerit, qua omnes evigilaturi sunt. |
4 | Quod vero sponso dixit obviam venire virgines, sic intelligendum puto, ut ex ipsis virginibus constet ea quae dicitur sponsa: tanquam si omnibus Christianis in Ecclesiam concurrentibus filii ad matrem concurrere dicantur, cum ex ipsis filiis congregatis constet ea quae dicitur mater. Nunc enim desponsata est Ecclesia, et virgo est ad nuptias perducenda, id est, cum se continet a corruptione saeculari: illo autem tempore nubet, cum universa mortalitate in ea pereunte , Desponsari, inquit, vos uni viro virginem castam exhibere Christo [I Cor. XI, 2]. Vos, inquit, virginem; a plurali ad singularem concludens. Ideo et virgines dici possunt, et virgo. Cur autem quinque dictae sint, ut mihi videtur expositum est. Sed videmus nunc in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; et nunc ex parte, tunc autem ex toto [I Cor. XIII, 12]. Ipsum autem in aenigmate et ex parte nunc in Scripturis aliquid cernere, quod tamen sit secundum catholicam fidem, ex illo pignore contingit, quod accepit virgo Ecclesia humili adventu sponsi sui, quae illi ultimo adventu cum veniet in claritate nuptura est, cum iam facie ad faciem contuebitur. Dedit enim nobis pignus Spiritum sanctum, sicut dicit Apostolus [II Cor. V, 5]. Et ideo ista expositio nihil certum intuetur, nisi ut secundum fidem sit; neque aliis praeiudicat, quae nihilominus secundum fidem esse potuerint. |