1 | Ioannes Baptista, considerata scriptura quae de illo in Evangelio legitur, multis probabilibus documentis non absurde creditur prophetiae gestare personam, et eo maxime quod de illo Dominus dicit, Plus quam propheta [Matth. XI, 9]. Hic siquidem totius prophetiae, quae ab exordio generis humani usque ad adventum Domini de Domino facta est, imaginem gestat. Est autem Evangelii persona in ipso Domino, quae per prophetiam praenuntiabatur, cuius augetur praedicatio per universum orbem terrarum ab ipso Domini adventu: prophetia autem minuitur postquam id quod praenuntiabat advenit. Itaque Dominus dicit: Lex et Prophetae usque ad Ioannem Baptistam; abhinc regnum Dei praedicatur [Luc. XVI, 16]. Et Ioannes ipse: Illum, inquit, oportet crescere, me autem minui [Ioan. III, 30]. Quod et diebus quibus nati sunt, et mortibus quibus passi sunt, figuratum est. Nascitur namque Ioannes ex quo dies incipiunt minui: nascitur Dominus ex quo dies incipiunt crescere. Capite ille minuitur, dum occiditur: hic vero attollitur in cruce. Postquam ergo prophetia ipsa in Ioanne constituta digito ostendit praesentem, quem venturum ab exordio generis humani cecinerat, incipit minui, atque inde crescere praedicatio regni Dei. Et ideo baptizavit Ioannes in poenitentiam [Matth. III, 11]: finitur enim vetus vita usque ad poenitentiam, atque inde incipit nova. |
2 | Non autem tantum in iis qui proprie Prophetae appellati sunt, sed in ipsa Veteris Testamenti historia prophetia non silere colligitur ab eis qui pie quaerunt, et ad haec investiganda divinitus adiuvantur. Maxime tamen illis evidentioribus rerum figuris apparet: quod Abel iustus a fratre interficitur [Gen. IV, 8], et Dominus a Iudaeis: quod arca Noe, tanquam in diluvio saeculi Ecclesia gubernatur [Id. VII, 1]: quod Isaac immolandus Deo ducitur, et aries pro illo in sentibus tanquam crucifixus agnoscitur [Id. XXII, 3-13]: quod in duobus Abrahae filiis, uno de ancilla, altero de libera, duo Testamenta intelliguntur [Galat. IV, 22-24]: quod duo populi in geminis, Esau scilicet et Iacob, praemonstrantur [Gen. XXV, 23]: quod Ioseph a fratribus persecutionem passus, ab alienis honoratur [Gen. XXXVII, XLI]; sicut Dominus Iudaeis persequentibus, apud Gentes clarificatus est. Longum est commemorare singula, cum ita concludat Apostolus et dicat: Haec autem in figura contingebant eis; scripta sunt autem propter nos, in quos finis saeculorum devenit [I Cor. X, 11]. Finis autem saeculorum tanquam senectus veteris hominis, cum totum genus humanum tanquam unum hominem constitueris, sexta aetate signatur, qua Dominus venit. Sunt enim aetates sex etiam in uno homine; infantia, pueritia, adolescentia, iuventus, gravitas, et senectus. Prima itaque generis humani aetas est ab Adam usque ad Noe. Secunda, a Noe ad Abraham: qui articuli sunt evidentissimi et notissimi. Tertia, ab Abraham usque ad David: sic enim Matthaeus evangelista partitur [Matth. I, 17]. Quarta. a David usque ad transmigrationem in Babyloniam. Quinta, a transmigratione in Babyloniam usque ad adventum Domini. Sexta, ab adventu Domini usque in finem saeculi speranda est: qua exterior homo tanquam senectute corrumpitur, qui etiam vetus dicitur, et interior renovatur de die in diem [II Cor. IV, 16]. Inde requies sempiterna est, quae significatur sabbato. Huic rei congruit quod homo sexto die factus est ad imaginem et similitudinem Dei [Gen. I, 27]. Nemo autem ignorat hominum vitam iam aliquid administrantem, cognitione et actione fulciri. Nam et actio temeraria est sine cognitione, et sine actione ignava cognitio. Sed prima vita hominis, cui nulla administratio recte creditur, quinque sensibus corporis dedita est; qui sunt visus, auditus, olfactus, gustus, tactus. Et ideo duae primae aetates generis humani denis generationibus definiuntur, tanquam infantia et pueritia; quinario scilicet geminato, quoniam generatio utroque sexu propagatur. Sunt ergo generationes decem ab Adam usque ad Noe, et inde usque ad Abraham aliae decem; quas duas aetates infantiam et pueritiam generis humani esse diximus. Adolescentia vero et iuventus et gravitas, id est, ab Abraham usque ad David, et inde usque ad transmigrationem in Babyloniam, et inde usque ad adventum Domini, quatuor denis generationibus figurantur; septenario geminato ad eamdem generationem utriusque sexus, cum quinario qui est in sensibus corporis, actio et cognitio addita fuerit. Senectus autem solet etiam tantum tenere temporis, quantum reliquae omnes aetates. Nam cum a sexagesimo anno senectus dicatur incipere, et possit humana vita usque ad centum viginti annos pervenire, manifestum est solam senectutem posse tam longam esse, quam omnes aetates caeterae priores sunt. Aetas igitur ultima generis humani, quae incipit a Domini adventu, usque in finem saeculi, quibus generationibus computetur incertum est: et hoc utiliter Deus voluit latere, sicut in Evangelio scriptum est [Matth. XXIV, 36], et Apostolus attestatur, dicens diem Domini tanquam furem in nocte esse venturum [I Thess. V, 2]. |
3 | Sed tamen sexta aetate visitatum esse genus humanum humili Domini adventu, superius distinctis generationibus edocetur. Qua visitatione incoepit manifestari prophetia, quae superioribus quinque aetatibus latuit: cuius prophetiae personam quoniam Ioannes gestabat, ut supra dictum est, ideo ex senibus parentibus nascitur, tanquam senescente saeculo prophetia illa innotescere incipiat; et quinque mensibus se occultat mater eius, sicut scriptum est, Occultabat se Elisabeth mensibus quinque. Sexto autem mense visitatur a Maria matre Domini; et exsultat infans in utero, tanquam primo adventu Domini quo in humilitate apparere dignatus est, prophetia manifestari incipiat: sed tanquam in utero, id est, nondum tam evidenter, ut omnes sicut in luce manifestam esse fateantur; quod futurum credimus secundo adventu Domini, quo in claritate venturus est; cuius adventus praecursor speratur Elias, sicut huius Ioannes fuit. Et ideo dicitur a Domino: Elias iam venit, et multa ei homines fecerunt; et si vultis scire, ipse est Ioannes Baptista, qui venturus est [Matth. XVII, 12, ] [et XI, 14]. Quia in eodem spiritu et in eadem virtute, tanquam praecedentis praeconis officio et hic iam venit, et ille venturus est. Propterea et istum Ioannem per spiritum quo pater eius vates impletus est, dicitur praecursorem Domini futurum esse in spiritu et virtute Eliae. Peractis autem Maria cum Elisabeth mensibus tribus, discedit [Luc. I]. Quo numero mihi videtur significari fides Trinitatis, et Baptisma in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, quo per humilem Domini adventum genus humanum imbuitur, et futuro adventu claritatis eius extollitur . |