monumenta.ch > Augustinus > 57
Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO LVI. De annis quadraginta sex aedificati templi. <<<     >>> QUAESTIO LVIII. De Ioanne Baptista.

Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO LVII. De centum quinquaginta tribus piscibus.

1 [Omnia vestra, vos autem Christi, Christus autem Dei] [I Cor. III, 22, 23]. Si a capite numerentur, inveniuntur unum, duo, tria, quatuor. Item: Caput mulieris vir, caput viri Christus, caput autem Christi Deus [Id. XI, 3]. Si eodem modo numerentur, inveniuntur similiter unum, duo, tria et quatuor. Porro unum et duo et tria et quatuor simul ducta fiunt decem. Quapropter disciplinam, quae insinuat conditorem Deum et conditam creaturam, recte significat denarius numerus. Et cum corpus perfectum atque inexterminabile subditur animae perfectae atque inexterminabili, rursusque ipsa subditur Christo, et ille Deo, non tanquam dissimilis aut alterius naturae, sed tanquam Patri Filius, hoc totum eodem numero denario recte significatur, quod post resurrectionem corporis speratur futurum in aeternum. Et fortasse propterea qui conducuntur ad vineam, denarium accipiunt mercedis nomine [Matth. XX, 2]. Sicut autem unum et duo et tria et quatuor simul decem fiunt, sic unum et duo et tria et quatuor quater ducta quadraginta fiunt.
2 Si autem quaternarius numerus recte corpus significat, propter quatuor notissimas naturas, quibus constat, siccam et humidam, frigidam et calidam; et quod progressio a puncto ad longitudinem, a longitudine ad latitudinem, a latitudine ad altitudinem, soliditatem corporis facit, quae rursus quaternario numero continetur: non absurde intelligitur quadragenarius numerus temporalem dispensationem significare, quae pro salute nostra gesta est, cum Dominus corpus assumpsit, et visibiliter hominibus apparere dignatus est. Unum enim et duo et tria et quatuor, quae significant Creatorem et creaturam, quater ducta, id est, per corpus temporaliter demonstrata, fiunt quadraginta. Nam inter quatuor et quater hoc interest, quod quatuor in statu sunt, quater in motu. Ergo ut quatuor referuntur ad corpus, ita quater ad tempus: insinuaturque sacramentum corporaliter et temporaliter gestum, propter eos qui corporum amore implicati erant, et temporibus subditi [Plures Mss., et temporalibus subditi.]. Quadragenarius ergo numerus, ut dictum est, temporalem ipsam dispensationem non incongrue significare creditur. Et fortasse hoc est quod quadraginta dies Dominus ieiunavit [Matth. IV, 2], saeculi huius, quod motu corporum et temporibus agitur, ostendens inopiam: et quadraginta dies post resurrectionem cum discipulis fuit, hanc ipsam illis, credo, dispensationem temporalem, quam pro salute nostra gessit, insinuans. Quadragenarius autem numerus, partibus suis, quae illum metiuntur, computatis, usque ad quinquagenarium numerum pervenit, idipsum commendans; quandoquidem ipsae partes, quae illum metiuntur, aequales inter se sunt: quia cum aequitate administrata corporalis et visibilis temporaliter actio perfectionem homini comparat. Quae perfectio, sicut dictum est, denario numero significatur: sicut quadragenarius numerus aequalibus suis partibus in summam redactis denarium numerum parit, quoniam ad quinquagenarium, sicut supra dictum est, pervenit. Unum enim quod habent quadraginta quadragies, et duo quod habent vicies, et quatuor quod habent decies, et quinque quod habent octies, et octo quod habent quinquies, et decem quod habent quater, et viginti quod habent bis, simul ducta fiunt quinquaginta. Nullus enim alius numerus metiri per partes aequales quadragenarium numerum potest, praeter hos quos enumeravimus, et computatos ad quinquagenarium numerum perduximus. Peractis ergo Dominus quadraginta diebus post resurrectionem cum discipulis suis, id est, commendans eis quod pro nobis temporaliter gestum est, ascendit in coelum: et post alios decem dies misit Spiritum sanctum [Act. I, 3, 9, ] [et II, 1-4], quo perficerentur spiritualiter ad invisibilia capienda, qui visibilibus temporalibusque crediderant. Ipsis videlicet decem diebus post quos misit Spiritum sanctum, eamdem perfectionem quae per Spiritum sanctum confertur denario numero indicans, quem quadragenarius computatis aequalibus partibus suis edit, et fit quinquagenarius: sicut temporali dispensatione cum aequitate administrata pervenitur ad perfectionem, quam denarius numerus significat, qui denarius simul cum quadragenario quinquagenarium facit. Ergo quoniam perfectio quae fit per Spiritum sanctum, quamdiu adhuc in carne ambulamus, quamvis non vivamus carnaliter, cum ipsa dispensatione temporali copulatur, recte videtur quinquagenarius numerus ad Ecclesiam pertinere, sed iam purgatam atque perfectam, quae temporalis dispensationis fidem atque aeternitatis futurae spem charitate amplexatur [Navarricus Ms., spe et charitate amplexatur.], id est, quasi quadragenarium numerum denario numero copulans. Haec autem Ecclesia, ad quam pertinet quinquagenarius numerus, sive quia ex tribus generibus hominum eligitur, Iudaeis, et Gentibus, et carnalibus Christianis, sive quia sacramento Trinitatis imbuitur, numero quo significatur ter ducto, ad centenarium et quinquagenarium pervenit. Quinquaginta enim ter ducta fiunt centum quinquaginta. Quo cum addideris ipsa tria, quia insigne et eminens debet esse quod in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti lavacro regenerationis abluitur [Matth. XXVIII, 19], fiunt centum quinquaginta tres. Qui numerus piscium invenitur, quia in dexteram partem missa sunt retia; et ideo magnos [Ioan. XXI, 6, 11], id est, perfectos et regno coelorum aptos habet. Nam illa similitudo reticuli non in dexteram missi, simul cepit bonos et malos, qui separantur in littore [Matth. XIII, 48]. Nunc enim intra retia praeceptorum et Sacramentorum Dei, in Ecclesia quae nunc est, simul boni malique versantur. Fit [Apud Er. Lugd. Ven. Lov., Fiet. M.] autem separatio in fine saeculi, tanquam in fine maris, id est, in littore; cum regnant iusti primo temporaliter, sicut in Apocalypsi scriptum est, deinde in aeternum in illa civitate quae ibi describitur [Apoc. XXI], ubi iam conquiescente dispensatione temporali, quae quadragenario numero significatur, denarius remanet, quam mercedem sancti qui operantur in vinea percepturi sunt.
3 Potest etiam, si numerus iste consideretur, occurrere ad Ecclesiae sanctitatem, quae per Dominum nostrum Iesum Christum facta est: ut quoniam septenario numero creatura constat, cum ternarius animae et quaternarius corpori tribuitur, susceptio ipsa hominis ducatur ad tria septies. Quia et Pater misit Filium, et Pater in Filio est, et dono Spiritus sancti de virgine natus est. Et haec sunt tria, Pater et Filius et Spiritus sanctus. Septies autem, ipse homo temporali dispensatione susceptus [Editi, susceptus est. Verbum, est, non exstat in Mss.], ut fieret sempiternus. Fit ergo summa numeri viginti unum, id est, tria septies. Haec autem hominis susceptio ad liberationem valuit Ecclesiae, cui caput est [Ephes. V, 23]; ut ipsa Ecclesia, propter animam et corpus, in eodem septenario numero reparetur [Ita in Mss. At in excusis, cui caput est Christus. At ipsa Ecclesia, propter animam et corpus, in eodem septenario numero reperitur.]. Ducuntur itaque viginti unum septies, propter eos qui per Dominicum hominem liberantur, et fiunt simul centum quadraginta septem. Cui additur senarius numerus, signum perfectionis, quia partibus suis, quae illum metiuntur, constat, ita ut nihil minus nihilque amplius inveniatur. Metitur quippe illum unum, quod habet sexies; et duo, quae habet ter; et tria, quae bis habet: quae simul ducta, unum et duo et tria, sex fiunt. Quod fortasse ad illud etiam sacramentum pertinet, quod Deus sexta die perfecit omnia opera sua [Gen. II, 2]. Ad centum ergo et quadraginta septem cum sex addideris, quod est signum perfectionis, fiunt centum quinquaginta tria: qui numerus piscium invenitur, posteaquam iussu Domini in dexteram partem missa sunt retia, ubi peccatores qui ad sinistram pertinent, non inveniuntur.
Augustinus HOME

bke16.136v

Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO LVI. De annis quadraginta sex aedificati templi. <<<     >>> QUAESTIO LVIII. De Ioanne Baptista.
monumenta.ch > Augustinus > 57