1 | Denarius numerus potest significare universitatis scientiam. Quae si ad interiora et intelligibilia referatur, quae senario numero significantur, fit quasi decies sexies, quod est sexaginta: si ad terrena et corruptibilia, quae octonario numero significari possunt, fiunt decies octies, quod est octoginta. Reginae ergo, sunt animae regnantes in intelligibilibus et spiritualibus. Concubinae, quae mercedem accipiunt terrenorum, de quibus dictum est, Acceperunt mercedem suam [Matth. VI, 2]. Adolescentulae quarum non est numerus, quarum non est determinata scientia, et diversis dogmatibus periclitari possunt: ut numerus, quod dictum est, significet certam et indubitatam confirmationem scientiae. |