monumenta.ch > Augustinus > 51
Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO L. De aequalitate Filii. <<<     >>> QUAESTIO LII. De eo quod dictum est, Poenitet me fecisse hominem .

Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO LI. De homine facto ad imaginem et similitudinem Dei.

1 Cum exteriorem et interiorem hominem divina Scriptura commemoret, et in tantum eos discernat, ut ab Apostolo dictum sit, Et si exterior homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem [II Cor. IV, 16]; quaeri potest utrum unus horum factus sit ad imaginem et similitudinem Dei. Nam illud stultum est quaerere, si unus, quis horum? Quis enim dubitat eum potius qui renovatur, quam eum qui corrumpitur, dicere? Utrum autem ambo, magna quaestio est [Lib. 11 de Trinit. cap. 1.]. Nam si exterior homo est Adam, et interior Christus, bene ambo intelliguntur. Sed cum Adam, sicut a Deo factus est, bonus non manserit, et diligendo carnalia carnalis effectus sit, non absurde videri potest, hoc ipsum ei fuisse cadere, imaginem Dei [Sic Mss. At editi, hoc ipsum ei fuisse carere imagine Dei.] et similitudinem amittere. Ac per hoc ipse renovatur, et ipse est interior: quomodo ergo est ipse et exterior? An secundum corpus; ut interior sit secundum animam, et interioris sit [Er. et Lov., interior sit. Melius Rat. et Mss., interioris.---Lugd. et Ven., interior sit, ut Er. et Lov. M.] resurrectio et renovatio, quae nunc fit secundum mortem prioris vitae, id est peccati, et secundum regenerationem novae vitae, id est iustitiae? Quos item duos homines sic appellat, ut unum veterem, quem debemus exuere, alterum novum, et eum induendum commemoret [Coloss. III, 9, 10]: quorum rursus illum appellat imaginem terreni hominis, quia secundum peccatum primi hominis geritur, qui est Adam; alterum imaginem coelestis hominis [I Cor. XV, 49], quia secundum iustitiam secundi hominis geritur, qui est Iesus Christus. Exterior autem homo, qui nunc corrumpitur, futura resurrectione renovabitur, cum istam mortem persolverit, quam naturae debet, lege illa quae in paradiso data est [Hic editi addunt, per praeceptum. Navarricus codex, post praeceptum; quod a caeteris fere Mss. abest.].
2 Quomodo autem non sit incongruum, quod dicitur etiam corpus factum ad similitudinem Dei, facile intelligit qui diligenter attendit quod dictum est, Et fecit Deus omnia bona valde [Gen. I, 31]. Nemo enim dubitat quod sit ipse primitus bonus. Multis enim modis dici res possunt similes Deo: aliae secundum virtutem et sapientiam factae, quia in ipso est virtus et sapientia non facta; aliae in quantum solum vivunt, quia ille summe et primitus vivit; aliae in quantum sunt, quia ille summe et primitus est. Et ideo quae tantummodo sunt, nec tamen vivunt aut sapiunt, non perfecte, sed exigue sunt ad similitudinem eius; quia et ipsa bona sunt in ordine suo, cum sit ille super omnia bonus, a quo omnia bona procedunt. Omnia vero quae vivunt et non sapiunt, paulo amplius participant similitudinem. Quod enim vivit, etiam est: non autem quidquid est, etiam vivit. Iam porro quae sapiunt, ita illi similitudine sunt proxima, ut in creaturis nihil sit propinquius. Quod enim participat sapientiae, et vivit et est: quod autem vivit, necesse est ut sit, non necesse est ut sapiat. Quare cum homo possit particeps esse sapientiae secundum interiorem hominem, secundum ipsum [Editi, secundum se ipsum. At Mss., secundum ipsum; id est, hominem interiorem.] ita est ad imaginem, ut nulla natura interposita formetur; et ideo nihil sit Deo coniunctius. Et sapit enim, et vivit, et est: qua creatura nihil est melius.
3 Quod si exterior homo vita illa accipitur, qua per corpus sentimus quinque notissimis sensibus, quos cum pecoribus habemus communes: nam et ipsa molestiis sensibilibus, quae persecutionibus ingeruntur, corrumpi potest: non immerito et iste homo particeps dicitur similitudinis Dei; non solum quia vivit, quod etiam in bestiis apparet; sed amplius quod ad mentem convertitur se regentem, quam [Lov., convertit se regentem, quem, etc.; dissentientibus editis aliis et Mss.] illustrat sapientia, quod in bestiis non potest ratione carentibus. Corpus quoque hominis, quia solum inter animalium terrenorum corpora, non pronum in alvum prostratum est, cum sit visibile, sed ad intuendum coelum erectum, quod est principium visibilium; quanquam non sua, sed animae praesentia vivere cognoscatur: tamen non modo quia est, et in quantum est, utique bonum est: sed etiam quia tale est, ut ad contemplandum coelum sit aptius, magis in hoc ad imaginem et similitudinem Dei, quam caetera corpora animalium factum iure videri potest. Tamen quia homo sine vita non recte appellatur [I Retract. cap. 26.]; non corpus solum homo exterior, neque sola vita quae in sensu est corporis, sed utrumque simul rectius fortasse intelligitur.
4 Neque inscite distinguitur, quod aliud sit imago et similitudo Dei, qui etiam Filius dicitur; aliud ad imaginem et similitudinem Dei, sicut hominem factum accipimus [Lib. 7 de Trinit., cap. 6, n. 12, et I Retract. cap. 26.]. Sunt etiam qui non frustra intelligant duo dicta esse, ad imaginem et similitudinem: cum si una res esset, unum nomen sufficere potuisse asserunt. Sed ad imaginem mentem factam volunt, quae nulla interposita substantia ab ipsa veritate formatur, qui etiam spiritus dicitur: non ille Spiritus sanctus, qui est eiusdem substantiae, cuius et Pater et Filius, sed spiritus hominis. Nam ita hos discernit Apostolus: Nemo scit quid agatur in homine, nisi spiritus hominis; et nemo scit quid agatur in Deo, nisi Spiritus Dei [I Cor. II, 11]. Item de spiritu hominis dicit: Salvum faciat spiritum vestrum, et animam et corpus [I Thess. V, 23]. Et iste enim factus est a Deo, sicut et caetera creatura. Scriptum est enim in Proverbiis hoc modo: Scito quoniam Dominus corda hominum novit; et qui finxit spiritum omnibus, ipse scit omnia [Prov. XVI, 2]. Ergo iste spiritus ad imaginem Dei nullo dubitante factus accipitur, in quo est intelligentia veritatis: haeret enim veritati nulla interposita creatura. Caetera hominis ad similitudinem facta videri volunt; quia omnis quidem imago similis est, non autem omne quod simile est, etiam imago proprie, sed forte abusive dici potest. Sed cavendum in talibus ne quid nimis asseverandum putetur, illa re sane salubriter custodita, ne quoniam corpus quodlibet per localia spatia porrectum est, aliquid tale credatur esse substantia Dei. Nam res quae in parte minor est quam in toto, nec dignitati animae convenit; quanto minus maiestati Dei?
Augustinus HOME

bke16.136v

Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO L. De aequalitate Filii. <<<     >>> QUAESTIO LII. De eo quod dictum est, Poenitet me fecisse hominem .
monumenta.ch > Augustinus > 51