monumenta.ch > Augustinus > 47
Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO XLVI. De ideis. <<<     >>> QUAESTIO XLVIII. De credibilibus.

Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO XLVII. Utrum aliquando cogitationes nostras videre possimus.

1 Quaeri solet quomodo post resurrectionem atque immutationem corporis, quae sanctis promittitur, cogitationes nostras videre possimus. Coniectura itaque capienda est ex ea parte corporis nostri, quae plus habet lucis; quoniam angelica corpora, qualia nos habituros speramus, lucidissima atque aetherea esse credendum est [Lib. 10 de Civit. Dei, capp. 5, 6.]: si ergo multi motus animi nostri nunc agnoscuntur in oculis, probabile est quod nullus motus animi latebit, eum totum fuerit corpus aethereum, in cuius comparatione isti oculi caro sunt.
Augustinus HOME

bke16.136v