1 | Quia omne pulchrum a summa pulchritudine est, quod Deus est: temporalis autem pulchritudo rebus decedentibus succedentibusque peragitur. Habet autem decorem suum in singulis quibusque hominibus singula quaeque aetas ab infantia usque ad senectutem. Sicut ergo absurdus est, qui iuvenilem tantum aetatem vellet esse in homine temporibus subdito; invideret enim caeteris pulchritudinibus, quae caeteris aetatibus suas vices atque ordinem gerunt: sic absurdus est, qui in ipso universo genere humano unam aetatem desiderat; nam et ipsum tanquam unus homo aetates suas agit. Nec oportuit venire divinitus magistrum, cuius imitatione in mores optimos formaretur, nisi tempore iuventutis . Ad hoc valet quod Apostolus dicit, sub lege tanquam sub paedagogo parvulos custoditos [Galat. III, 23, 24], donec veniret cui servabatur, qui per Prophetas promissus erat. Aliud enim est quod divina providentia quasi privatim cum singulis agit, aliud quod generi universo tanquam publice consulit . Nam et quicumque singuli ad certam sapientiam pervenerunt, nonnisi eadem veritate suarum singillatim aetatum opportunitate illustrati sunt: a qua veritate, ut populus sapiens fieret, ipsius generis humani opportuna aetate homo susceptus est. |