monumenta.ch > Augustinus > 43
Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO XLII. Quomodo Christus et in utero matris fuerit et in coelis. <<<     >>> QUAESTIO XLIV. Quare tanto post venit Dominus Iesus Christus, et non in principio peccati hominis?

Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO XLIII. Quare Filius Dei in homine apparuit, et Spiritus sanctus in columba?

1 Quia ille venit, ut exemplum vivendi demonstraret hominibus; iste, ut donum ipsum, quo bene vivendo pervenitur, significaret, apparuit. Utrumque autem visibiliter factum est propter carnales, ab iis quae oculis corporeis cernuntur, ad ea quae mente intelliguntur, sacramentorum gradibus transferendos. Nam et verba sonant et transeunt; nec tamen ea quae verbis significantur, cum aliquid divinum atque aeternum loquendo exponitur, similiter transeunt.
Augustinus HOME

bke16.136v