1 | Ex diversis visis diversus appetitus animarum est, ex diverso appetitu diversus adipiscendi successus, ex diverso successu diversa consuetudo, ex diversa consuetudine diversa est voluntas. Diversa autem visa ordo rerum facit: occultus quidem, sed sub divina providentia certus tamen. Non itaque ob hoc putandum est diversas esse naturas animarum, quia diversae sunt voluntates; cum etiam unius animae voluntas pro temporum diversitate varietur. Siquidem alio tempore dives esse cupit, alio tempore, contemptis divitiis sapiens esse desiderat: et in ipso temporalium appetitu alio tempore uni homini negotiatio, et alio tempore militia placet. |