monumenta.ch > Augustinus > 37
Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO XXXVI. De nutrienda charitate. <<<     >>> QUAESTIO XXXVIII. De conformatione animae.

Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO XXXVII. De semper nato.

1 Melior est semper natus, quam qui semper nascitur. Quia qui semper nascitur, nondum est natus; et nunquam natus est aut natus erit, si semper nascitur. Aliud est enim nasci, aliud natum esse. Ac per hoc nunquam filius, si nunquam natus: filius autem quia natus, est semper filius: semper igitur natus.
Augustinus HOME

bke16.136v