Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO XXXVI. De nutrienda charitate.
1 | Charitatem voco, qua amantur ea quae non sunt prae ipso amante contemnenda: id est, quod aeternum est, et quod amare ipsum aeternum potest. Deus igitur et animus quo amatur , charitas proprie dicitur purgatissima et consummata, si nihil aliud amatur : hanc et dilectionem dici placet. Sed cum Deus magis diligitur quam animus, ut malit homo eius esse quam suus, tunc vere animo summeque consulitur, consequenter et corpori, nobis id non curantibus aliquo appetitu satagente, sed tantum prompta et oblata sumentibus. Charitatis autem venenum est, spes adipiscendorum aut retinendorum temporalium. Nutrimentum eius est, imminutio cupiditatis; perfectio, nulla cupiditas. Signum profectus eius, imminutio timoris; signum perfectionis eius, nullus timor: quia et radix est omnium malorum cupiditas [I Tim. VI, 10]; et, consummata dilectio foras mittit timorem [I Ioan. IV, 18]. Quisquis igitur eam nutrire vult, instet minuendis cupiditatibus. Est autem cupiditas, amor adipiscendi aut obtinendi temporalia. Huius minuendae initium est, Deum timere, qui solus timeri sine amore non potest. Ad sapientiam enim tenditur, et nihil verius eo quod dictum est, Initium sapientiae timor Domini [Eccli. I, 16]. Nemo est quippe qui non magis dolorem fugiat, quam appetat voluptatem: quandoquidem videmus etiam immanissimas bestias a maximis voluptatibus absterreri dolorum metu; quod cum in earumdem consuetudinem verterit, domitae et mansuetae vocantur. Quapropter quoniam inest homini ratio, quae cum servit cupiditati perversione miserabili, ut homines non timeantur, suggerit latere posse commissa, et ad tegenda occulta peccata astutissimas fallacias comparat; eo fit ut homines quos nondum delectat pulchritudo virtutis, nisi poenis a peccando deterreantur, quae verissime per sanctos et divinos viros praedicantur, et quod celant hominibus, Deo celari non posse consentiant, difficilius domentur quam ferae. Ut autem timeatur Deus, divina providentia regi universa persuadendum est; non tam rationibus, quas qui potest inire, potest iam et pulchritudinem sentire virtutis, quam exemplis vel recentibus, si qua occurrunt, vel de historia, et ea maxime quae ipsa divina providentia procurante, sive in Vetere, sive in Novo Testamento excellentissimam auctoritatem religionis recepit. Simul autem agendum est et de poenis peccatorum, et de praemiis recte factorum. |
2 | Iam vero cum aliqua non peccandi consuetudo, quod onerosum putabatur, facile esse persuaserit; incipiat gustari dulcedo pietatis, et commendari pulchritudo virtutis, ut charitatis libertas prae servitute timoris emineat. Tunc iam persuadendum est fidelibus praecedentibus regenerationis Sacramentis, quae necesse est plurimum moveant, quid intersit inter duos homines, veterem et novum, exteriorem et interiorem, terrenum et coelestem; id est, inter eum qui bona carnalia et temporalia, et eum qui spiritualia et aeterna sectatur: monendumque ne peritura beneficia et transeuntia exspectentur a Deo, quibus et improbi homines abundare possunt; sed firma et sempiterna, pro quibus accipiendis omnia quae in hoc mundo bona putantur et mala, penitus contemnenda sunt. Hic praestantissimum illud et unicum exemplum Dominici hominis proponendum est , qui cum se tot miraculis tantam rerum potestatem habere monstraret, et ea sprevit quae magna bona, et ea sustinuit quae magna mala imperiti putant: quos mores et disciplinam, ne tanto minus quisquam aggredi audeat, quanto illud magis honorat, et de pollicitationibus atque hortationibus eius, et de imitantium multitudine Apostolorum, martyrum, sanctorumque innumerabilium, quam non sint illa desperanda ostendendum est. |
3 | At ubi fuerint carnalium voluptatum illecebrae superatae, cavendum est ne subrepat atque succedat cupiditas placendi hominibus aut per aliqua facta mirabilia, aut per difficilem continentiam sive patientiam, aut per aliquam largitionem, aut nomine scientiae vel eloquentiae: in eo genere est et cupiditas honoris. Contra quae omnia proferantur ea quae scripta sunt de laude charitatis, et de inanitate iactantiae; doceaturque quam sit pudendum eis placere velle, quos nolis imitari. Aut enim boni sunt, et nihil magnum est a malis laudari; aut boni sunt, et eos oportet imitari. Sed qui boni sunt, virtute boni sunt: virtus autem non appetit quod in aliorum hominum potestate est. Qui ergo imitatur bonos, nullius hominis appetit laudem; qui malos, non dignus est laude. Si autem placere hominibus ideo vis, ut eis prosis ad diligendum Deum; non iam hoc, sed aliud cupis. Qui autem placere cupit, necessarium adhuc habet timorem: primum, ne occulte peccando inter hypocritas a Domino computetur; deinde, si benefactis placere appetit, ne hanc mercedem aucupans perdat quod daturus est Deus. |
4 | Sed devicta ista cupiditate, cavenda superbia est. Difficile est enim ut dignetur consociari hominibus, qui eis placere iam non desiderat, et plenum se virtutibus putat. Itaque adhuc necessarius est timor, ne illud etiam quod videtur habere, auferatur ab eo [Matth. XXV, 29]; et manibus ac pedibus ligatis mittatur in tenebras exteriores [Id. XXII, 13]. Quapropter Dei timor non solum inchoat, sed etiam perficit sapientem. Is est autem qui summe diligit Deum, et proximum tanquam se ipsum. Quae autem in hoc itinere pericula difficultatesque metuendae sint, et quibus remediis uti oporteat, alia quaestio est. |