monumenta.ch > Augustinus > 34
Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO XXXIII. De metu. <<<     >>> QUAESTIO XXXV. Quid amandum sit.

Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO XXXIV. Utrum non aliud amandum sit, quam metu carere.

1 Si vitium est non metuere, non est amandum. Sed nemo beatissimus metuit, et nemo beatissimus in vitio est. Non est itaque vitium non metuere. At audacia vitium est. Non ergo quisquis non metuit, audax est; quanquam omnis qui audet, non metuat. Item cadaver omne non metuit. Quapropter cum commune sit non metuere beatissimo et audaci et cadaveri, sed beatissimus id habeat per tranquillitatem animi, audax per temeritatem, cadaver quia omni sensu caret; neque non amandum est non metuere, quoniam beati esse volumus; neque solum amandum, quoniam audaces et inanimes esse nolumus.
Augustinus HOME

bke16.136v