monumenta.ch > Augustinus > 33
Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO XXXII. Utrum rem ullam alius alio magis intelligat, atque ita eiusdem rei per infinitum eat intelligentia. <<<     >>> QUAESTIO XXXIV. Utrum non aliud amandum sit, quam metu carere.

Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO XXXIII. De metu.

1 Nulli dubium est non aliam metuendi esse causam, nisi ne id quod amamus, aut adeptum amittamus, aut non adipiscamur speratum. Quare quisquis hoc ipsum non metuere amaverit atque habuerit, quis metus est ne id possit amittere? Multa enim quae amamus et habemus, metuimus amittere; ita ea custodimus metu: non metuere autem nemo potest custodire metuendo. Item quisquis amat non metuere, atque id nondum habet, speratque se habiturum, non eum oportet metuere ne non adipiscatur. Hoc enim metu nihil aliud metuitur quam idem metus. Porro metus omnis aliquid fugit, et nulla res se ipsam fugit. Non igitur metuitur metus. Sed si quis existimat non recte dici quod metus aliquid metuat, cum anima potius ipso metu metuat; illud attendat, quod cognitu facile est, nullum metum esse nisi futuri et imminentis mali. Necesse est autem ut qui metuit, aliquid fugiat. Quisquis itaque metuere metuit, est profecto absurdissimus, quia fugiendo habet idipsum quod fugit. Nam quoniam non metuitur nisi ne aliquid mali accidat, metuere ne accidat metus, nihil aliud est nisi amplecti quod respuis. Quod si repugnans est, sicuti est, nullo prorsus modo metuit, quisquis nihil aliud amat quam non metuere. Et propterea nemo potest hoc solum amare, et non habere. Utrum autem hoc solum amandum sit, alia quaestio est. Iam quem non exanimat metus, nec cupiditas eum vastat, nec aegritudo macerat, nec ventilat gestiens et vana laetitia. Si enim cupit, quia nihil aliud est cupiditas nisi amor rerum transeuntium, metuat necesse est, ne aut amittat eas cum adeptus fuerit, aut non adipiscatur. Non autem metuit: non ergo cupit. Item si angitur animi dolore, necesse est etiam metu agitetur: quoniam quorum malorum praesentium est anxietudo, eorum est et imminentium metus. Metu autem caret: ergo et anxietudine. Item si laetetur inaniter, de iis rebus laetatur, quas potest amittere: quare metuat necesse est ne amittat. Sed nullo modo metuit: nullo modo igitur laetatur inaniter.
Augustinus HOME

bke16.136v