1 | Quisquis ullam rem aliter quam ea res est intelligit, fallitur: et omnis qui fallitur, id in quo fallitur non intelligit. Quisquis igitur ullam rem aliter quam est intelligit, non eam intelligit. Non ergo potest quidquam intelligi, nisi ut est. Nos autem aliquid non ita ut est intelligimus, velut hoc ipsum nihil intelligi, quod non ita ut est intelligitur. Quare non est dubitandum esse perfectam intelligentiam, qua praestantior esse non possit; et ideo non per infinitum ire quod quaeque res intelligitur, nec eam posse alium alio plus intelligere. |