monumenta.ch > Augustinus > 28
Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO XXVII. De providentia. <<<     >>> QUAESTIO XXIX. Utrum aliquid sit sursum aut deorsum in universo.

Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO XXVIII. Quare Deus mundum facere voluerit.

1 Qui quaerit quare voluerit Deus mundum facere, causam quaerit voluntatis Dei. Sed omnis causa efficiens est. Omne autem efficiens maius est quam id quod efficitur. Nihil autem maius est voluntate Dei. Non ergo eius causa quaerenda est.
Augustinus HOME

bke16.136v