monumenta.ch > Augustinus > 27
Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO XXVI. De differentia peccatorum. <<<     >>> QUAESTIO XXVIII. Quare Deus mundum facere voluerit.

Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO XXVII. De providentia.

1 Fieri potest ut per malum hominem divina providentia et puniat et opituletur. Nam Iudaeorum impietas et Iudaeos supplantavit [Er. et undecim Mss., Iudam supplantavit.---Sic etiam Lugd. M.], et Gentibus saluti fuit. Item fieri potest ut divina providentia per hominem bonum et damnet et adiuvet, sicut ait Apostolus: Aliis sumus odor vitae in vitam, aliis autem odor mortis in mortem [II Cor. II, 16]. Sed cum omnis tribulatio aut poena impiorum sit, aut exercitatio iustorum; quia eadem tribula et paleas concidit, et frumenta paleis exuit, unde tribulatio nomen accepit; rursus, cum pax et quies a molestiis temporalibus et bonos lucretur, et corrumpat malos: omnia haec divina providentia pro meritis moderatur animarum. Sed tamen non sibi eligunt boni ministerium tribulationis, nec mali amant pacem. Quare ipsi quoque, per quos id agitur quod ignorant, non iustitiae quae refertur ad Deum, sed malevolentiae suae mercedem accipiunt. Quemadmodum nec bonis imputatur, quod ipsis prodesse volentibus nocetur alicui, sed bono animo benevolentiae praemium tribuitur: ita etiam caetera creatura pro meritis animarum rationalium vel sentitur vel latet, vel molesta vel commoda est. Summo enim Deo cuncta bene administrante quae fecit, nihil inordinatum in universo, nihilque iniustum est, sive scientibus sive nescientibus nobis. Sed in parte offenditur anima peccatrix: tamen quia pro meritis ibi est, ubi talem esse decet, et ea patitur quae talem pati aequum est, universum regnum Dei nulla sua foeditate deformat. Quamobrem, quoniam non omnia novimus quae de nobis bene agit ordo divinus, in sola bona voluntate secundum legem agimus; in caeteris autem secundum legem agimur, cum lex ipsa incommutabilis maneat, et omnia mutabilia pulcherrima gubernatione moderetur. Gloria igitur in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis [Luc. II, 14].
Augustinus HOME

bke16.136v