monumenta.ch > Augustinus > 26
Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO XXV. De cruce Christi. <<<     >>> QUAESTIO XXVII. De providentia.

Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO XXVI. De differentia peccatorum.

1 Alia sunt peccata infirmitatis, alia imperitiae, alia malitiae. Infirmitas contraria est virtuti, imperitia contraria est sapientiae, malitia contraria est bonitati. Quisquis igitur novit quid sit virtus et sapientia Dei, potest existimare quae sint peccata venialia. Et quisquis novit quid sit bonitas Dei, potest existimare quibus peccatis certa poena debeatur et hic et in futuro saeculo. Quibus bene tractatis, probabiliter iudicari potest, qui non sint cogendi ad poenitentiam luctuosam et lamentabilem, quamvis peccata fateantur; et quibus nulla omnino speranda sit salus, nisi sacrificium obtulerint Deo spiritum contribulatum per poenitentiam.
Augustinus HOME

bke16.136v