1 | Quisquis omnium quae sunt auctor est, et ad cuius bonitatem id tantum pertinet ut sit omne quod est, non esse ad eum pertinere nullo pacto potest. Omne autem quod deficit, ab eo quod est esse deficit, et tendit in non esse. Esse autem et in nullo deficere bonum est, et malum est deficere. At ille ad quem non esse non pertinet non est causa deficiendi, id est, tendendi ad non esse; quia, ut ita dicam, essendi causa est. Boni igitur tantummodo causa est: et propterea ipse summum bonum est. Quocirca mali auctor non est, qui omnium quae sunt auctor est: quia in quantum sunt, in tantum bona sunt . |