monumenta.ch > Augustinus > 20
Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO XIX. De Deo et creatura. <<<     >>> QUAESTIO XXI. Utrum Deus auctor mali non sit.

Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO XX. De loco Dei.

1 Deus non alicubi est. Quod enim alicubi est, continetur loco: quod continetur loco, corpus est. Deus autem non est corpus: non igitur alicubi est. Et tamen quia est, et in loco non est, in illo sunt potius omnia, quam ipse alicubi. Nec tamen ita in illo, ut ipse sit locus: locus enim in spatio est quod longitudine et latitudine et altitudine corporis occupatur; nec Deus tale aliquid est. Et omnia igitur in ipso sunt, et locus non est. Locus tamen Dei abusive dicitur templum Dei, non quod eo contineatur, sed quod ei praesens sit. Id autem nihil melius quam anima munda intelligitur.
Augustinus HOME

bke16.136v