1 | Deus omnium quae sunt, causa est. Quod autem omnium rerum causa est, etiam sapientiae suae causa est: nec unquam Deus sine sapientia sua. Igitur sempiternae sapientiae suae causa est sempiterna: nec tempore prior est quam sua sapientia. Deinde si Patrem sempiternum esse inest Deo, nec fuit aliquando non Pater, nunquam sine Filio fuit. |