1 | Agite, o, inquit, miseri mortales, hoc agite ne unquam polluat hoc domicilium malignus spiritus; ne sensibus immixtus incestet animae sanctitatem, lucemque mentis obnubilet. Serpit hoc malum per omnes aditus sensuales; dat se figuris, accommodat coloribus, adhaeret sonis, latet in ira, in fallacia sermonis, odoribus se subiicit, infundit saporibus, ac turbidi motus illuvie tenebrosis affectibus tenebrat sensus , quibusdam nebulis implet omnes meatus intelligentiae, per quos expandere lumen rationis radius mentis solet. Et quia radius aethereae lucis est, in eoque speculum divinae praesentiae: in hoc enim Deus, in hoc voluntas innoxia, in hoc recte facti meritum relucet: Deus ubique praesens est; tunc autem unicuique nostrum simul est, cum mentis nostrae illibata puritas in eius praesentia se esse putaverit. Ut enim visus oculorum, si fuerit vitiatus, quidquid videre non potuerit, adesse non putat; frustra enim circumstat oculos praesens imago rerum, si oculis integritas desit: ita etiam Deus qui nusquam deest, frustra pollutis animis praesens est, quem videre mentis caecitas non potest. |