monumenta.ch > Augustinus > 11
Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO X. Utrum corpus a Deo sit. <<<     >>> QUAESTIO XII. Sententia cuiusdam sapientis .

Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO XI. Quare Christus de femina natus sit.

1 Deus cum liberat, non partem aliquam liberat; sed totum liberat, quod forte in periculo est. Sapientia ergo et Virtus Dei, qui dicitur unigenitus Filius, homine suscepto liberationem hominis indicavit. Hominis autem liberatio in utroque sexu debuit apparere. Ergo, quia virum opportebat suscipere, qui sexus honorabilior est, consequens erat ut feminei sexus liberatio hinc appareret, quod ille vir de femina natus est.
Augustinus HOME

bke16.136v