monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO V. Utrum animal irrationale beatum esse possit. <<<     >>> QUAESTIO VII. Quae proprie in animante anima dicatur.

Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO VI. De malo.

1 Omne quod est, aut est corporeum, aut incorporeum. Corporeum sensibili, incorporeum autem intelligibili specie continetur. Omne igitur quod est, sine aliqua specie non est. Ubi autem aliqua species, necessario est aliquis modus, et modus aliquid boni est. Summum ergo malum nullum modum habet; caret enim omni bono. Non est igitur; quia nulla specie continetur, totumque hoc nomen mali de speciei privatione repertum est.
Augustinus HOME

bke16.136v