monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO II. De libero arbitrio. <<<     >>> QUAESTIO IV. Quae sit causa ut sit homo deterior.

Augustinus, Varia, De Diversis Quaestionibus, QUAESTIO III. Utrum Deo auctore sit homo deterior.

1 Nullo sapiente homine auctore fit homo deterior. Non enim parva ista culpa est, imo tanta est, quae in sapientem quemvis [Editi Rat. Er. et libri aliquot Mss., quamvis. Sic etiam Ven. M.] hominem cadere nequeat. Est autem Deus omni homine sapiente praestantior. Multo minus igitur Deo auctore fit homo deterior. Multo enim praestantior Dei voluntas, quam hominis sapientis est. Illo autem auctore cum dicitur, illo volente dicitur. Est ergo vitium voluntatis quo est homo deterior: quod vitium si longe abest a Dei voluntate, ut ratio docet, in quo sit quaerendum est.
Augustinus HOME

bke16.136v