monumenta.ch > Augustinus > 14
Augustinus, Varia, De Disciplina Christiana, XIII. <<<    

Augustinus, Varia, De Disciplina Christiana, CAPUT XIV.

14 [Quis sit verus magister.] Quis est enim magister qui docet? Non qualiscumque homo, sed Apostolus. Plane apostolus, et tamen non apostolus. An vultis, inquit, experimentum eius accipere, qui in me loquitur Christus [II Cor. XIII, 3]? Christus est qui docet; cathedram in coelo habet, ut paulo ante dixi. Schola ipsius in terra est, et schola ipsius corpus ipsius est. Caput docet membra sua, lingua loquitur pedibus suis. Christus est qui docet: audiamus, timeamus, faciamus. Et ne contemnas et ipsum Christum, qui propter te in carne natus est, pannis mortalitatis circumdatus; propter te esurivit et sitivit, propter te lassatus ad puteum sedit; propter te fatigatus in navi dormivit, propter te contumelias indignas audivit; propter te a facie sua sputa hominum non abegit; propter te alapas in faciem accepit; propter te in ligno pependit; propter te animam effudit; propter te in sepulcro positus est. Haec omnia forte contemnis in Christo? Vis nosse quis sit? Recole Evangelium quod audisti: Ego et Pater unum sumus [Ioan. X, 30]. Conversi ad Dominum, ipsum deprecemur pro nobis, et pro omni plebe sua astante nobiscum in atriis domus suae: quam custodire protegereque dignetur; per Iesum Christum Filium suum, Dominum nostrum, qui cum eo vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
Augustinus HOME

csg141.22

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik