13 | [Auditores verbi alii discentes, alii male excipientes.] Qui discunt, christiani sunt: qui audiunt et non discunt, quid ad seminantem? Seminantis manum non terret via, non terrent lapides, non spinae: iactat ille quod suum est. Qui timuerit ne cadat in terram malam, non pervenit ad terram bonam. Et nos dicimus, iactamus semina, spargimus semina. Sunt qui contemnunt, sunt qui reprehendunt, sunt qui irrident. Istos si nos timuerimus, nihil habemus seminare, et in messe habemus esurire. Ergo veniat semen ad terram bonam. Scio quia qui audit et bene audit, deficit, et proficit: deficit iniquitati, proficit veritati: deficit saeculo, proficit Deo. |