monumenta.ch > Augustinus > 12
Augustinus, Varia, De Disciplina Christiana, XI. <<<     >>> XIII.

Augustinus, Varia, De Disciplina Christiana, CAPUT XII.

12 [Mors bona, si vita bona praecessit.] Illud potius time, quod si nolis, non erit. Quid? Peccare. Peccare time, quia si amaveris peccata, in aliam mortem irrues; quo posses non venire, si non amares peccata. Modo autem perversus plus amas mortem quam vitam. Absit, inquis. Quis est hominum qui plus amet mortem quam vitam? Forte convinco te, quia plus amas mortem quam vitam. Ecce unde te convinco. Amas tunicam tuam, bonam eam vis: amas villam tuam, bonam eam vis: amas filium tuum, bonum eum vis: amas amicum tuum, bonum eum vis: amas domum tuam, bonam eam vis. Quid est quod etiam bonam vis habere mortem? Quotidie enim rogas, ut quoniam mors ventura est, bonam mortem tibi Deus det; et dicis, Deus avertat a me malam mortem. Plus ergo amas mortem tuam, quam vitam tuam. Mori male times, male vivere non times. Corrige male vivere, time male mori. Sed noli timere: non potest male mori, qui bene vixerit. Prorsus confirmo, audeo dicere, Credidi, propter quod locutus sum: non potest male mori, qui bene vixerit. Iam tu dicis tibi: Non multi iusti naufragio perierunt? Certe non potest male mori, qui bene vixerit. Non multos iustos gladius peremit hostilis? Certe non potest male mori, qui bene vixerit. Non multos iustos latrones occiderunt? Non multos iustos bestiae laniaverunt? Certe non potest male mori, qui bene vixerit. Et ego respondeo: Haec tibi enim videtur mala mors? naufragio perire, gladio percuti, a bestiis laniari, mors mala tibi videtur? Nonne istas mortes martyres subierunt, quorum natalitia celebramus? Quod genus mortis non subierunt? Et tamen si christiani sumus, si in domo disciplinae nos esse meminimus, vel cum hic sumus, vel cum hic audimus, si exeuntes hinc non obliviscimur, si meminimus quod hic audimus, nonne martyres beatificamus? Quaere mortes Martyrum; oculos carnis interroga: male mortui sunt. Oculos fidei interroga: Pretiosa in conspectu Domini, mors sanctorum eius [Psal. CXV, 10, 15]. Quidquid ergo est quod exhorres in morte, omnino non exhorreas, si eos imitaris. Id age, ut bonam vitam habeas; et quaecumque occasio fuerit ut exeas de hoc corpore, exis ad requiem, exis ad beatitudinem, quae non habet timorem nec finem. Nam quasi bona mors divitis in purpura et bysso: sed mala mors sitientis et inter tormenta guttam aquae desiderantis. Quasi mala mors iacentis pauperis ante ianuam divitis, inter linguas canum, in fame et siti micas de mensa desiderantis: mala mors, aversanda mors. Finem respice: christianus es, fidei oculum intende. Contigit mori inopem illum, et efferri ab Angelis in sinum Abrahae. Quid proderat diviti sepulcrum marmoreum sitienti apud inferos? Quid oberant pauperi panni cum sanie ulcerum eius, requiescenti in sinu Abrahae? Longe vidit eum requiescentem, quem contempserat iacentem [Luc. XVI, 19-24]. Modo elige mortem: dic mihi, quis bene mortuus est, quis male? Puto quia melius ille pauper, quam ille dives. An vis aromatibus sepeliri, et apud inferos sitire? Respondes: Absit a me. Puto quod hoc dices. Disces ergo bene mori, si didiceris bene vivere. Merces enim bonae vitae, aeterna est.
Augustinus HOME

csg141.19

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik