11 | [Discere litteras spe commodi temporalis quam solemne est et quam vanum. Metus mortis.] Quare ivisti in scholam, quare vapulasti, et a parentibus ductus, et fugitans quaesitus, et inventus attractus es, et adductus extensus es? Quare vapulasti? quare tanta mala in pueritia pertulisti? Ut disceres. Quid disceres? Litteras. Quare? Ut haberetur pecunia, aut ut compararetur honor, et teneretur sublimitas dignitatis. Vide quia periturus, propter perituram rem, perituram rem cum tanto labore didicisti in tantis poenis, et amabat te qui te ad poenas trahebat: ipse qui te amabat, ipse te ad poenas trahebat; ut vapulares, amando faciebat; ut disceres, quid? Litteras. Bonae sunt litterae? Bonae. Novi, dicturus es mihi: quare et vos, episcopi, litteras legistis; quare nunc divinas Scripturas in ipsa litteratura tractatis . Ita vero: sed non ad hoc didicimus litteras. Non enim parentes nostri, quando nos in scholam mittebant, hoc nobis dicebant: Discite litteras, ut habeatis unde legere possitis codices dominicos. Nec ipsi Christiani filiis suis hoc dicunt. Sed quid? Discite litteras. Quare? Ut sis homo. Quid enim? modo pecus sum? Quod dico, ut sis homo, hoc est, ut sis eminens inter homines. Unde et illud proverbium: Quantum habebis, tantus eris. Ut habeas quantum caeteri, aut quantum pauci; aut plus quam caeteri, aut plus quam pauci; habeas inde honorem, habeas inde dignitatem. Et ubi erunt ista omnia, cum mors venerit? Quomodo stimulat, quomodo metus iste interpellat? Quomodo nomen ipsum a me commemoratum omnium corda percussit? Quomodo timorem vestrum teste gemitu declarastis? Audivi, audivi: gemuistis, mortem timetis. Si timetis, quare non cavetis? Mortem timetis: quid timetis? Ventura est: timeam, non timeam, venire habet; sero, cito, ventura est. Si timeas, non efficies ut non sit quod times. |