monumenta.ch > Augustinus > 10
Augustinus, Varia, De Disciplina Christiana, IX. <<<     >>> XI.

Augustinus, Varia, De Disciplina Christiana, CAPUT X.

10 [Acute in caecos quosdam avaros. Quomodo praecipitur Deus amari tanquam pecunia. Tundens pectus, nec se corrigens, solidat peccata, non tollit.] Et sic tamen horrenda profunditas avaritiae non patet oculis, et scatet animis . Vidimus et caecos avaros: dicatur mihi unde avari sunt caeci, qui non vident. Quod habet nec habet, et tamen avarus est caecus. Quare? Quia credit se habere, avarus est. Fides eum facit divitem: credendo dives est, non videndo. Quanto melius fidem convertit ad Deum ? Non vides quod possides, et Deum tibi sic praedico. Nondum vides: ama, et videbis. Amas pecuniam, o caece, quam nunquam videbis. Caecus possides, caecus moriturus es, quod possides hic relicturus es. Non tenebas et quando vivebas ; quia non videbas quod habebas. De Deo quid tibi dicitur? Ecce hoc tibi dicit ipsa Sapientia: Ama illum tanquam pecuniam [Prov. II, 4]. Indignum est, iniuriosum est, ut sapientia pecuniae comparetur: sed amor amori comparatur. Video enim hic vos sic amare pecuniam, ut iubente amore pecuniae labores suscipiatis, ieiunia toleretis, mare transeatis, ventis et fluctibus vos committatis. Habeo unde eligam quod ametis, sed non habeo quod addam ad amorem quo amatis. Sic me amate, plus nolo me amari, ait Deus. Improbis loquor, avaris loquor: Pecuniam diligitis, tantum me diligite. Certe melior sum incomparabiliter: nolo a vobis ampliorem amorem; quantum diligitis pecuniam, tantum me amate. Erubescamus saltem, confiteamur, et pectora tundamus, non ut super peccata nostra pavimentum solidemus. Nam qui tundit pectus et non corrigitur, solidat peccata, non tollit. Tundamus pectus, et caedamus nos, et corrigamur a nobis, ne ille postea nos caedat, qui magister est. Diximus enim quid hic discatur: iam quare discatur .
Augustinus HOME

csg141.16

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik