monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, Varia, De Disciplina Christiana, VII. <<<     >>> IX.

Augustinus, Varia, De Disciplina Christiana, CAPUT VIII.

8 [Sarcina divitiarum minuenda, largiendo pauperi. Excusatio crudelis avarorum pietatis nomine velata.] Sed forte dicis: Ego dives, ille pauper est. Simul ambulatis, annon? Quid est quod dicis, Ego dives, ille pauper; nisi, Ego oneratus, ille levis? Ego dives, ille pauper. Sarcinam tuam commemoras, pondus tuum laudas. Et quod gravius est, constrinxisti ad te sarcinam tuam: ideo non potes porrigere manum. Onerate, ligate, quid te iactas? quid te laudas? Solve vincula tua, minue de sarcina tua. Da comiti, et illum adiuvas, et te relevas. Inter has voces tuas laudantes sarcinam tuam, adhuc Christus petit, et non accipit: et obtendis nomen pietatis crudelibus vocibus, et dicis, Et quid servo filiis meis? Christum illi oppono, filios suos mihi reponit. Ista vero magna iustitia, ut habeat unde luxurietur filius tuus, egeat Dominus tuus? Cum enim uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Non legisti, non advertisti? Cum uni ex minimis meis non fecistis, nec mihi fecistis [Matth. XXV, 40, 45]. Non legisti, non timuisti? Ecce quis eget, et filios tuos numeras? Postremo numera filios tuos, adde unum inter illos, Dominum tuum. Unum habes, sit ille secundus; duos habes, sit ille tertius; tres habes, sit ille quartus: nihil horum vis. Ecce quomodo diligis proximum tuum, quem tibi facias socium ad istam perditionem. Quid tibi dicturus sum, Diligis proximum tuum? Quid illi in aures insusurrabis, homo avare; nisi, Fili, aut frater, aut pater, bonum est nobis ut cum hic vivimus, bene sit nobis? Quantum habebis, tantus eris. Frange lunam, et fac fortunam. Ista susurrabis proximo tuo, quae non didicisti in domo disciplinae, nec audisti hic.
Augustinus HOME

csg141.14

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik