7 | [Invidentia vitium diabolicum veniens ex superbia. Bene optantes egenti, nec tamen aliquid dantes.] Optas unde nihil perdas: atque utinam hoc verum dicas, vel optes. Timeo enim ne invideas. Quomodo enim socialis erit felicitas tua, quam torquet felicitas aliena? Nonne cum coeperit ditescere vicinus tuus, et incipere quasi surgere, et ire post te, times ne sequatur te, times ne transeat te? Certe diligis proximum tanquam te ipsum. Sed non loquor de indivis . Avertat enim Deus hanc pestem ab animis omnium hominum, nedum Christianorum; vitium diabolicum, quo solus diabolus reus est, et inexpiabiliter reus. Non enim dicitur diabolo ut damnetur, Adulterium commisisti, furtum fecisti, villam alienam rapuisti: sed, Homini stanti lapsus invidisti. Invidentia diabolicum vitium est: sed habet matrem suam. Superbia vocatur mater invidentiae. Superbia invidos facit. Suffoca matrem, et non erit filia. Ideo humilitatem docuit Christus. Non ergo loquor invidis, bene optantibus loquor. Illis loquor qui optant bene amicis, ut habeant tantum quantum habent et ipsi. Optant bene egentibus, ut habeant quantum et ipsi: sed nolunt illis dare ex eo quod habent. Inde te iactas, homo christiane, quia optas bene? Melior te est mendicus, qui plura tibi optat, et nihil habet. Bene vis optare nihil a te accipienti: da aliquid bene optanti. Si bonum est bene optare, redde mercedem. Optat tibi bene pauper, quid trepidas? Addo aliquid: In domo disciplinae es. Addo aliquid his quae dixi , Da bene optanti; Christus est. Ipse a te petit qui tibi dedit. Erubesce. Ille dives pauper esse voluit, ut haberes pauperes quibus dares. Da aliquid fratri tuo, da aliquid proximo tuo, da aliquid comiti tuo. Tu dives es, ille pauper est. Vita ista via est, simul ambulatis. |