5 | [Quis perniciose diligat proximum. Belluinus homo.] Dicturus mihi es: Diligo proximum tanquam me ipsum. Audio plane, audio. Inebriari vis cum illo, quem diligis tanquam te ipsum. Bene nobis faciamus hodie, quantum possumus bibamus. Vide quia sic te diligis, et illum ad te trahis, et ad quod amas vocas. Necesse est ut quem diligis tanquam te psum, illuc illum trahas ad quod et tu te amas. Humanus homo, imo belluinus, amando talia qualia belluae. Belluas enim Deus prostratas in faciem fecit, pastum quaerentes de terra: te in duos pedes erexit de terra. Tuam faciem sursum attendere voluit. Non discordet cor tuum a facie tua. Non habeas faciem sursum, et cor deorsum: imo verum audi et verum fac, Sursum cor; ne mentiaris in domo disciplinae. Quando enim audis, responde: sed sit verum quod respondes. Sic te dilige, et diliges proximum tanquam te ipsum. Quid est enim sursum habere cor, nisi quod dictum est prius, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua? Quia ergo duo praecepta sunt, si unum diceret, non sufficeret? Sufficit et unum, si intelligatur. Nam aliquando sic loquitur Scriptura, sicut Paulus apostolus: Non adulterabis, non homicidium facies, non concupisces: et si quod est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur, Diliges proximum tuum tanquam te ipsum. Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo autem Legis est charitas [Rom. XIII, 9, 10]. Quid est charitas? Dilectio. Nihil videtur dixisse de dilectione Dei, sed solam proximi dilectionem dixit sufficere ad implendam legem. Quidquid est aliud mandatum, in hoc sermone recapitulatur, in hoc sermone impletur. In quo? Diliges proximum tuum tanquam te ipsum. Ecce unum est. Certe duo praecepta sunt, in quibus tota Lex pendet et Prophetae. |