4 | [Quomodo diligere se debeat, cui iubetur diligere proximum tanquam se.] Videte ergo quantos proximos habeat unus homo. Omnes homines in quos incurrerit, quibus iungi potuerit, proximi eius sunt. Quomodo ergo discutiendus est utrum diligat se, cui committendi sunt tot proximi, ut sic eos diligat tanquam se? Non ergo irascatur unusquisque, si discutio quomodo se diligat. Certe ego discutio, ipse se inveniat. Utquid enim discutio? quia ego inventurus sum? Ideo discutio, ut ipse se interroget, ipse sibi appareat, ipse se non lateat, ipse sibi se non abscondat, ipse sibi se ante oculos suos, non post dorsum ponat. Me loquente faciat hoc, me nesciente faciat hoc. Quomodo te diligis? Quisquis me audis, imo quisquis Deum per me audis, in hac domo disciplinae, attende te, quomodo te diligis. Profecto enim si te interrogem utrum diligas te, respondes quia diligis. Quis enim se odit? Hoc dicturus es: Quis enim se odit? Ergo non diligis iniquitatem, si te diligis. Nam si diligis iniquitatem, non ego dico, Psalmum audi, Qui diligit iniquitatem, odit animam suam [Psal. X, 6]. Ergo si diligis iniquitatem, audi veritatem; veritatem non te palpantem, sed aperte tibi dicentem, Odis te. Quanto magis dicis quia amas te, odis te: Qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam. Quid dicam de carne, quae pars vilior est hominis? Si animam odit, carnem quomodo diligit? Denique qui amant iniquitatem, et oderunt animam suam, omnem turpitudinem exercent de carne sua. Iam ergo, qui diligis iniquitatem, quomodo tibi volebas committi proximum, ut diligeres eum tanquam te? Homo, quid perdis te? Si enim tu ipse sic te diligis ut perdas te; sic profecto perditurus es et eum quem diligis sicut te. Nolo ergo quemquam diligas: vel solus peri. Aut corrige dilectionem, aut respue societatem. |