monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Varia, De Disciplina Christiana, II. <<<     >>> IV.

Augustinus, Varia, De Disciplina Christiana, CAPUT III.

3 [Mandatum diligendi Deum et proximum. Proximus quis.] Quod est ergo verbum consummans et brevians? Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et diliges proximum tuum sicut te ipsum. In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae [Matth. XXII, 37-40]. Ecce quod discitur in domo disciplinae: Diligere Deum, diligere proximum; Deum tanquam Deum, proximum tanquam te. Non enim invenis parem Deo, ut possit tibi dici, Dilige Deum sicut diligis illum. De proximo inventa est tibi regula, quia inventus es proximo tuo par tu ipse. Quaeris quomodo diligas proximum? Attende te ipsum; et quomodo te diligis, sic dilige proximum. Non est ubi erres. Volo iam ergo et tibi committere proximum tuum, ut diligas eum tanquam te ipsum: volo, sed adhuc timeo. Volo tibi dicere, Dilige proximum tuum sicut diligis te ipsum; et timeo: adhuc enim discutere volo quomodo diligas te ipsum. Noli ergo aegre ferre. Non es tu ipse facile dimittendus, cui est proximus committendus: non transitorie tecum agendum est. Tu unus homo es, proximi tui multi sunt. Non enim primo sic debes intelligere proximum, vel fratrem, vel cognatum, vel affinem. Proximus enim est omni homini omnis homo. Proximi sibi dicuntur pater et filius, socer et gener. Nihil tam proximum, quam homo et homo. Sed si putamus non esse proximos, nisi qui de iisdem parentibus nascuntur; Adam et Evam attendamus; et omnes fratres sumus. Et quidem fratres secundum quod homines sumus, quanto magis secundum quod christiani sumus? At id quod homo es, unus pater fuit Adam, una mater Eva: ad id quod christianus es, unus pater est Deus, una mater Ecclesia.
Augustinus HOME

csg141.7

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik