2 | [Dicendum quid sit bene vivere. Praecepta bene vivendi uno brevi et aperto mandato comprehensa.] Quid est ergo bene vivere, quod hic discitur? Praecepta multa sunt in Lege, quibus ipsa bona vita continetur, imperatur et discitur. Multa omnino praecepta sunt, innumerabilia. Praeceptorum ipsorum paginas vix quisquam enumerat, quanto magis ipsa? Quae voluit tamen Deus, propter eos qui se possent excusare, vel quia eis non vacat legere, vel quia non norunt legere, vel quia non possunt facile intelligere, ut excusationem nemo habeat in die iudicii, voluit, sicut scriptum est, consummare et breviare verbum super terram, sicut de illo propheta praedixerat: Verbum enim consummans et brevians faciet Dominus super terram [Isai. X, 23]. Hoc ipsum verbum consummatum et breviatum, nec obscurum esse Deus voluit. Ideo breve, ne non vacaret legere: ideo apertum, ne dicat, Mihi non licuit intelligere. Thesaurus ergo est magnus divinarum Scripturarum, habens in se mirabilia praecepta multa, tanquam multas gemmas, et pretiosa monilia, et vasa ingentia et magni metalli. Sed quis potest scrutari thesaurum istum, et uti eo, et pervenire ad omnia quae ibi sunt? Quando hanc similitudinem Dominus dedit in Evangelio suo, et dixit, Simile est regnum coelorum thesauro invento in agro; ne quis se minus idoneum diceret ad perscrutandum thesaurum, continuo dedit aliam similitudinem, Simile est, inquiens, regnum coelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas, qui invenit unam pretiosam margaritam, et vendidit omnia quae habuit, et emit illam [Matth. XIII, 44-46]: ut si piger eras ad perscrutandum thesaurum, non sis piger unam margaritam sub lingua ferre, et quo vis securus ambulare . |