monumenta.ch > Augustinus > 1
>>> Augustinus, Varia, De Disciplina Christiana, II.

Augustinus, Varia, De Disciplina Christiana, CAPUT I.

1 [Sermonis argumentum.] Locutus est ad nos sermo Dei, et depromptus est ad exhortationem nostram, dicente Scriptura, Accipite disciplinam in domo disciplinae [Eccli. LI, 31, 36]. Disciplina, a discendo dicta est: disciplinae domus, est Ecclesia Christi. Quid ergo hic discitur, vel quare discitur? Qui sunt qui discunt, et a quo discunt? Discitur bene vivere. Propter hoc discitur bene vivere, ut perveniatur ad semper vivere. Discunt Christiani, docet Christus. Primo ergo, quid sit bene vivere; deinde, quae sit merces bonae vitae; tertio, qui sint veri Christiani; quarto, quis sit verus magister, pauca loquentibus nobis, sicut donat Dominus, audire dignemini. Omnes in domo disciplinae sumus, sed multi nolunt habere disciplinam; et quod est perversius, nec in domo disciplinae volunt habere disciplinam. Cum propterea debeant in domo disciplinae accipere disciplinam, ut servent illam et in domibus suis; ipsi contra, indisciplinationem non solum in domibus suis habere volunt, sed ferre illam secum et ad domum disciplinae. Ideo apud quos non vacat verbum Dei, qui cor auri coniungunt; qui non sunt via, ubi semen cum ceciderit ab avibus colligitur; qui non sunt petrosa loca, ubi semen altam radicem habere non potest, et ad horam exit, et in aestu arescit; qui non sunt ager spinosus, ubi semen cum germinaverit et in auras surgere coeperit, spinarum densitate suffocatur: sed qui sunt terra bona parata semen accipere, et fructum reddere vel centenum, vel sexagenum, vel tricenum (recordamini, qui non sine causa intratis disciplinae scholam, has me similitudines ex Evangelio commemorasse [Matth. XIII, 3-23]: qui ergo tales sunt, accipiant quod per me Dominus dicere dignatur. Ego enim, quoniam ille seminat, quid sum? Vix cophinus seminantis. Ipse in me ponere dignatur quod vobis spargat. Nolite ergo attendere ad vilitatem cophini, sed ad charitatem seminis et ad potestatem seminatoris.
Augustinus HOME


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik