1 | Ipse enim summus sacerdos preces nostras offert, qui semetipsum holocaustum pro nobis obtulit. Ipse est qui nos perducit, interponens se, non ut intercludat, sed ut dirigat; non ut separet, sed ut reconciliet; non ut impediat, sed ut impedimenta disrumpat. Ipse est pontifex unus et sacerdos unus, qui praefigurabatur in antiquis sacerdotibus Dei. Ideo quaerebatur sacerdos sine macula corporis; quia ille solus sine macula peccati vixit etiam in carne mortali. Nam quod in corpore praefigurabatur illorum, in illius vita significabatur futurum. |