1 | In illis veteribus sacramentis ille praefigurabatur unus Dominus noster Iesus Christus. Unus sacerdos intrabat in sancta sanctorum: populus autem omnis foris stabat. Numquid modo episcopis ad altare assistentibus vos foris estis, ac non intus? Intrabat tunc unus sacerdos in sancta sanctorum semel in anno. Annus totum tempus significat. Semel ergo in toto tempore intravit in sancta sanctorum, non figurata, sed vera, ultra velamenta coelorum, unus sacerdos noster resurgens a mortuis Dominus Iesus Christus, offerens se ipsum pro nobis. Intravit, et ibi est. Populus autem adhuc nobiscum foris stat: nondum resurreximus ire in obviam Christo, et semper cum illo interius permanere, cum dicturus est bono servo, Intra in gaudium Domini tui [Matth. XXV, 21]. Hoc ergo figurabatur tunc per unum sacerdotem solum intrantem in sancta sanctorum et populum foris stantem, quod nunc impletum est per Dominum nostrum Iesum Christum solum intrantem supra secreta coelorum, et populum adhuc foris gementem, spe salvum factum; exspectantem redemptionem corporis sui, quae futura est in resurrectione mortuorum. |