monumenta.ch > Augustinus > 20
Augustinus, Fragmenta, Ex Sermone de Sabbato, Florus ad II Cor. III. <<<     >>> Item ex Sermone de Calendis Ianuariis contra Paganos, Ioannes diaconus, ibid.

Augustinus, Sermones, 60, Ex Sermone de Calendis Ianuariis contra Paganos, Ioannes diaconus in Leviticum.

1 Apostolus Petrus dicit ad Ecclesiam, quae est corpus Christi: Plebs sancta, regaie sacerdotium [I Petr. II, 9]. Tunc enim unus sacerdos ungebatur, modo Christiam omnes unguntur. Ungebatur et rex, ungebatur et sacerdos, caeteri non ungebantur. Utramque personam gerebat Dominus, non in figura, sed iam in veritate, et regis et sacerdotis. Ob hoc de ipso Domino dicit Apostolus, Qui factus est ei ex semine David secundum carnem [Rom. I, 3]. Ecce ergo regium genus. Ex semine itaque David propter Mariam Christus dicitur, quia illa erat ex semine David. Sed quo genus in Maria [Sic in Victorino Ms. At apud Lov., Nihil in illa persona]? Scriptum est in Evangelio sacerdotem Zachariam habuisse uxorem Elisabeth de filiabus Aaron. Ergo de genere sacerdotali; quia tota ipsa tribus Levi. Dicitur autem in Evangelio Mariae virgini ab angelo, Cognata tua Elisabeth [Luc. I, 36]. Si ergo Elisabeth una de filiabus Aaron sacerdotis cognata erat Mariae, non dubitatur virginem Mariam non tantum ad regalem, sed etiam ad sacerdotalem sanguinem pertinere. Quapropter inest in Domino secundum hominem quem suscepit, utraque persona, regia et sacerdotalis. Ideo ergo tunc in figura duo ungebantur, rex et sacerdos, quod in illo capite nostro completum est, cuius idem nos Ecclesiam totam corpus esse manifestum est. Unde merito genus regium et sacerdotale dicimur.
Augustinus HOME