monumenta.ch > Augustinus > 19
Augustinus, Fragmenta, Ex Sermone, Qualis debeat episcopus esse, et ubi reprehendit Paulus Petrum: Beda nondum vulgatus ad I Tim. III. <<<     >>> Ex Sermone de Calendis Ianuariis contra Paganos, Ioannes diaconus in Leviticum.

Augustinus, Sermones, 60, Ex Sermone de Sabbato, Florus ad II Cor. III.

1 Cum autem conversus fuerit ad Deum, auferetur velamen. Velamen, non Moyses evacuatur: velamen, non lex. Attendite quomodo Dominus venerit, et evacuatur velamen: quando pependit in ligno, velum scissum est. O magnum mysterium! o ineffabile sacramentum! Transgressores legis crucifixerunt, et legis secreta patuerunt. Nonne crux illa clavis fuit Domini? Tenuit, et clausa dissolvit. Sed Iudaei etiam discisso velo coopertam habent faciem [Victorinus Ms., Quid videbat et quid faciebat?]. Nos autem, ait Apostolus, revelata facie gloriam Dei speculantes, in eamdem imaginem transformamur de gloria in gloriam, tanquam u Domini Spiritu [II Cor. III, 16, 18].
Augustinus HOME