monumenta.ch > Augustinus > 18
Augustinus, Fragmenta, Ex eodem Sermone, Beda et Florus ad I Cor. XII. <<<     >>> Ex Sermone de Sabbato, Florus ad II Cor. III.

Augustinus, Sermones, 60, Ex Sermone, Qualis debeat episcopus esse, et ubi reprehendit Paulus Petrum: Beda nondum vulgatus ad I Tim. III.

1 Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse [I Tim. III, 2]. Quis hoc negat? Sed cum oporteat episcopum irreprehensibilem esse, numquid reprehensibilem decet esse christianum? Episcopus nomen graecum est: latine vero superintentor vel visitator dici potest. Nos episcopi sumus, sed vobiscum christiani sumus. Nos proprie vocamur a visitatione: communiter omnes ab unctione. Si unctio communis est, et lucta communis est. Quare autem nos visitamus, si nihil boni est quod in vobis videamus?
Augustinus HOME