monumenta.ch > Augustinus > 17
Augustinus, Fragmenta, Ex Sermone de verbis Apostoli, Non est nobis collucatio, etc. Beda et Florus ad Ephes. VI. <<<     >>> Ex Sermone, Qualis debeat episcopus esse, et ubi reprehendit Paulus Petrum: Beda nondum vulgatus ad I Tim. III.

Augustinus, Sermones, 60, Ex eodem Sermone, Beda et Florus ad I Cor. XII.

1 Qui dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare [I Ioan. II, 6]. Quae est ista via, in qua Christus ambulavit? Quae est alia, nisi charitas, de qua dicit Apostolus, Adhuc supereminentiorem viam demonstro vobis [I Cor. XII, 31]? Si ergo Christum volumus imitari, per ipsam viam debemus currere, quam Christus et in cruce pendens dignatus est ambulare. In cruce enim fixus erat, et charitatis viam currens, pro suis persecutoribus supplicabat. Denique sic dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt [Luc. XXIII, 34]. Et nos ergo pro omnibus inimicis nostris hoc iugiter supplicemus, ut illis Dominus emendationem morum et indulgentiam tribuat peccatorum.
Augustinus HOME