1 | Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem. Quia non tantum te homo persequitur, sed diabolus per illum; et antequam te laedat in corpore, se occidit in corde. Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem; hominibus adversus homines, qui caro et sanguis sunt: sed adversus principes et potestates, rectores tenebrarum harum [Ephes. VI, 12]; quia quomodo eos qui lux sunt, Christus gubernat et regit; sic eos qui tenebrae sunt, ad omne malum diabolus praecipitat et instigat. Hoc ergo nos hortatur Apostolus, ut non contra hominem malum, sed contra diabolum qui cum ille operatur, oremus; et quidquid possumus faciamus, ut diabolus expellatur et homo liberetur. Quomodo enim si ad aliquem in praello constitutum de parte adversaria armatus equo sedens veniat, non equo, sed equiti irascitur; et quantum potest, hoc agere cupit, ut equitem percutiat, et equum possideat: sic circa homines malos agendum est; et non contra illos, sed contra eum qui illos instigat, totis viribus laborandum est; ut dum diabolus vincitur, infelix ille quem possidere coeperat liberetur. |