monumenta.ch > Augustinus > 15
Augustinus, Fragmenta, Ex Sermone de eo quod scriptum est, Si quis vult post me venire, abneget semetipsum: Beda nondum vulgatus ad I Thess. V. <<<     >>> Ex Sermone de verbis Apostoli, Non est nobis collucatio, etc. Beda et Florus ad Ephes. VI.

Augustinus, Sermones, 60, Ex Sermone de eo quod ait Dominus, [Luc. XI, 10, 11] Petite et accipietis: Beda nondum vulgatus ad II Cor. XII.

1 Invenimus malos petisse et accepisse, et bonos petisse et non accepisse. Quid enim peius daemonibus? Et tamen porcos petierunt et acceperunt [Matth. VIII, 31, 32]. Et invenitur Deus non fecisse desiderium Apostolorum, et implesse desiderium daemoniorum. Quid ergo dicimus, nisi quia novit Dominus qui sunt eius [II Tim. II, 19], et eorum omnis qui petit accipit? Sed adhuc de Apostolo scrupulas restat; non enim ipse non erat inter eos qui sunt eius, qui hanc sententiam dixit, Novit Dominus qui sunt eius. Ergo omnes qui sunt eius, petunt et accipiunt. Sed quaerimus quid? Ea quippe quae propter vitam istam temporalem petuntur, aliquando prosunt, aliquando obsunt: et quando ea scit Deus obesse, non ea dat desiderantibus et petentibus suis: quomodo nec medicus dat quidquid aeger petierit; et amando negat, quod non amando concederet. Exaudit ergo omnes suos ad aeternam salutem; non omnes exaudit ad temporalem cupiditatem: et ideo non exaudit ad hoc, ut exaudiat ad illud. Denique etiam ipsa verba considera. Quando non accepit propter quod ter Dominum rogavit, ait illi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur [II Cor. XII, 9]. Quid a me desideras ut auferatur a te stimulus carnis, quem accepisti, ne in tuis revelationibus extollaris? Utique propterea hoc poscis, quia tibi prodesse nescis. Crede medico: quod imposuit, acre est, sed utile; facit dolorem, sed parturit sanitatem. Virtus in infirmitate perficitur. Tolera ergo infirmitatem, si desideras sanitatem: tolera infirmitatem, si desideras perfectionem, quia virtus in infirmitate perficitur.
Augustinus HOME