monumenta.ch > Augustinus > 14
Augustinus, Fragmenta, Ex Sermone de bono Nuptiarum, Beda et Florus ad I Cor. VII. <<<     >>> Ex Sermone de eo quod ait Dominus, Petite et accipietis: Beda nondum vulgatus ad II Cor. XII.

Augustinus, Sermones, 60, Ex Sermone de eo quod scriptum est, [Matth. XVI, 24] Si quis vult post me venire, abneget semetipsum: Beda nondum vulgatus ad I Thess. V. [I Thess. V]

1 Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, etc. Quando videt homo aliquem male viventem, et forte aliquid Ecclesiae praestantem, et non eum corripit, animo fugit. Quid est, animo fugere? Timere. Timor est fuga interior. Quare timet? Quia mercenarius est. Ne forte ille male accipiat quod corripitur, et non det quod solet [Victorinus Ms., Quomodo autem charitate aliquid amas, qui charitatem non amas?]? Ergo si amas, unde amas [Note: Victorinus Ms., Ergo si amas, bene amas.]. Videt lupum venientem, id est diabolum male viventis colla frangentem; et fugit animo, abstinet ab utili correptione, plenus timore. Qui autem pastor est, et est ei cura pro ovibus, non eum dimittat, et facit quod ait Apostolus, Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, etc. Non ergo putet quis pium pastorem, vel qui se dicit pastorem, quia non reddet malum pro malo, cum reddat potius malum pro bono. Ille enim etsi peccator est scelestus, de bonis suis dat Ecclesiae: ille autem malum pro bono ei reddit, cui subtrahit correptionem. Sed quoniam hoc totum de dilectione faciendum est; anquando autem homines correptores suos putant inimicos suos: ideo cum dixisset, Corripite inquietos; subiecit, consolamini pusillanimes. Forte enim de correptione incipit deficere, et perturbatur: tunc te oportet consolari. Suscipite infirmos: ne per infirmitatem cadant. Si titubare eum fecit infirmitas, sinu suo suscipiat charitas. Et cum ista dixisset, adiecit in novissimo, Videte ne quis malum pro malo alicui reddat [I Thess. I, 14, 15]. Ergo non est malum correptio si sit. Sed bona ovis, quando corripitur a praeposito suo, quid dicit? Emendabit me iustus in misericordia [Psal. CXL, 5].
Augustinus HOME