monumenta.ch > Augustinus > 13
Augustinus, Fragmenta, Item ex Sermone de tribus virgis, Beda nondum vulgatus ad I Thess. II. <<<     >>> Ex Sermone de eo quod scriptum est, Si quis vult post me venire, abneget semetipsum: Beda nondum vulgatus ad I Thess. V.

Augustinus, Sermones, 60, Ex Sermone de bono Nuptiarum, Beda et Florus ad I Cor. VII.

1 Qui potest capere, capiat [Matth. XIX, 12]. Sed non possum, inquit. Non potes? Non possum. Suscipiat te nutritoria [In Victorino Ms., Si iam inde bibisti; attende, etc.] quaedam Apostoli auctoritas, ut si se non continent, nubant. Fiat aliquid, unde perveniatur ad veniam. Pertineat ad veniam, ne irruatur in aeternam poenam. Fiat quod licet, unde ignoscatur quod non licet. Hoc indicat quod sequitur: Mallem eos nubere, quam uri [I Cor. VII, 9]. Concessit, inquam, aliquid incontinentiae quia maius timuit: timuit poenas aeternas, timuit quod exspectat et manet adulteros. Etiam hoc quod coniugati victi concupiscentia utuntur invicem ultra necessitatem liberos procreandi, ponam in his pro quibus quotidie dicitur, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris [Matth. VI, 12].
Augustinus HOME