1 | Beatus apostolus Paulus adhibuit testimonium de Scripturis, in quo nobis gloriam martyrum commendavit. Propter quod scriptum est, inquit, Credidi propter quod locutus sum. Et nos credimus, propter quod elloquimur [II Cor. IV, 13]. Si enim tantummodo credidissent, et non loquerentur, non paterentur. Credendo apprehenderunt vitam, et loquendo invenerunt mortem; sed mortem, in qua corpus corruptibile seminaretur, et incorruptio meteretur. Istum sensum, id est, quod credimus propter quod et loquimur, alio loco idem apostolus sic explicavit: Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem [Rom. X, 10]. Ex Sermone de tribus virgis, Beda et Florus ad I Cor. I. Quare autem primo ignobiles, paucos imperitos et impolitos elegerit Dominus, cum haberet ante oculos suos turbam magnam, in comparatione quidem illorum pauperiorum pauciores, sed in genere suo multos divites, nobiles, doctos, sapientes, quos postea etiam collegit, exponit Apostolus sacramentum: Infirma huius mundi elegit Deus, ut confundat fortia; et stulta huius mundi elegit Deus, ut confundat sapientes; et ignobilia huius mundi elegit Deus, et ea quae non sunt, id est, non computantur, ut quae sunt evacuentur [I Cor. I, 27 ] [et 28]. Venerat enim docere humilitatem, et expugnare superbiam. Venerat humilis Deus: nullo modo hic prius altos quaereret, qui tam humilis venerat. Primo, quia elegit nasci de illa femina, quae desponsata erat fabro. Non elegit ergo amplos natales, ne in hac terra nobilitas superbiret. Non elegit saltem nasci in amplissima civitate, sed natus est in Bethlehem Iudae, quae nec civitatis nomine nuncupatur. Hodieque illam incolae loci illius villam appellant: tam parva, tam exigua, prope nulla est, nisi pristina Domini Christi nativitate nobilitaretur. Elegit ergo infirmos, pauperes, indoctos: non quia reliquit firmos, divites, sapientes, nobiles; sed si ipsos primos eligeret, merito divitiarum suarum, merito substantiarum, merito natalium sibi eligi viderentur, atque inflati de his rebus, salutem humilitatis non reciperent, sine qua nemo potest redire ad illam vitam, unde non laberemur nisi per superbiam. |